Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis ad easdem directas medietates preattactarum possessionum Kadarkwth et Kenezy spectantibus et pertinentibus vigore quarumdam litterarum regalium impignoraticiarum exinde confectarum Jamfato Magistro Johanni de Korothna et per eum prefato petro de Somlyo pro ducentis florenis auri puri hungaricalibus impignorasset, Tali sub condicione, quod medietates dictarum duarum possessionum Kadarkwth et Kenezy cum cunctis earumdem vtilitatibus et pertinencys quibuslibet neque ipse neque eciam posteri sui durante vita ipsorum Magistri Johannis et petri de Somlyo quauis cautela adinueniente ab eisdem redimere valeant atque possint, Eisdem autem Magistro Johanne et petro de medio sublatis ipse aut sui heredes predicti persolutis prius ducentis florenis auri puri heredes et successores iamfatorum Magistri Johannis de Korothna et petri de Somlyo ab eisdem redimere valeant atque possint, priores autem litteras impignoraticias tam illas vigore quarum sepefatus magister Johannes de Korothna dictas medietates ipsarum duarum possessionum a prefato Andrea de Chapy tenuisset et possedisset, quam eciam illas mediante quarum dictus petrus de Somlyo easdem medietates possessionum ex impignoracione prefati magistri Johannis similiter tenuisset et possedisset vanas cassas et Viribus carituras relinquissent et commisissent, Insuper antelatus magister Johannes de Korothna, et petrus de Somlyo sepefato domino paulo filio Bani de Alsolyndwa Id assumpsissent et promisissent quod ipsi dictas medietates iam dictarum possessionum Kadarkwth et Kenezy, vocatarum medio tempore quouis quesito sub colore alicui vei aliquibus alys personis, quam annotato domino paulo filio Bani impignorandj habeant potestatis facultatem; Ad que premissa se prefati magister Johannes de Korothna et petrus de Somlyo personalibus eorum astancys obligarunt voluntate, vigore, et testimonio presencium mediante. Dátum in Korothna in festő beati Yincency martyris Anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto. Papiron; eredetie Inkey József ltban E. 1. 26. a. őriztetik.