Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
Az egri káptalan, I. Mátyás király parancsára, a leleszi conventnek visszaiktatási levelét Cheley Katalin, Kórtvélyesi Bertalan és Lengyel János számára átvéve, kiadja. 1471. febr. 27. Omnibus Christi fidelibus presentibus prout et futuris Presens scriptum Inspecturis Capitulum ecclesie Agriensis Salutem in omnium saluatore Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire quod nos literas Serenissimi principis et domini domini Mathie Dei gracia Hungarie Bohemie etc. Regis domini nostri graciosi ammonitorias nobis preceptorie directas summo cum honore percepimus in hec verba Mathias etc. (lásd 215. sz. a.) Nos igitur mandatis dicti domini nostri Regis in omnibus obedire cupientes vt tenemur vnacum prenominato Johanne de fyged, Homine dicti domini nostri Regis nostrum quoque Hominem videlicet discretum Ladislaum plebanum de detk Rectorem altaris Sancti Stephani Regis et confessoris in dicta nostra ecclesia fundati ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio duximus transmittendum, Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt Quomodo ipsi in festő Beati Mathie apostoli proxime preterito ad prefatum dominum andream de kerthweles archidiaconum Wywariensem et concanonicum nostrum accessissent Ibique memoratus homo prefati domini nostri regis antelato nostro testimonio presente ammonuisset eundem dixissetque et commisisset eidem verbo dicti domini Regis uti ipse prefate Nobili domine Katharine filie Achilis de Cheley consorti Thome de Salank ac Bartholomeo de dicta Kerthweles et Johanni lengel de dicta Cheley paria prescriptarum literarum adiudicatoriarum dicti domini nostri Regis atque restatutoriarum conventus ecclesie de lelesz sub sigillo Capituli nostri dare deberet et teneatnr dummodo tamen ipsas dominas Katharinam ac Bartholomeum et Johannem lengel easdem litteras legitime concernere cognoverunt Qui quidem antedictus Archidiaconus ammonicioni huiusmodi obtemperans secundo