Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
Nos Comes Ladislaus de Palocz Judexcurie Serenissimi principis domini Mathie dei gracia Regis Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus Quod Magister Benedictus de Thelekes onera et quelibet grauamina Blasy et Francisci filiorum suorum, Super se assumpmens, ab vna, ac petrus filius dominici de Kis Somlyo necnon Gallus de Keled Idem vero Gallus similiter onera et quelibet grauamina Benedictj filj ac Nobilium dominarum, Anne, et Agathe, necnon puellarum Vrsule Catherine Annok Susanne et Elizabet filiarum suarum modo simili super se recipiendo coram nobis personaliter constitutj sponte et libere sunt confessi in huncmodum Quod licet ipse Magister Benedictus quandam possessionem Eghazashege vocatam in Comitatu Castriferrei existentem, que ipsas equaliter concernisset a Serenissimo principe domino Mathia dei gracia Rege Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. domino nostro graciosissimo, sibi, ac predictis Blasio et Francisco filys suis necnon Stephano filio Nicolai Lengel de Somlyo noue donacionis titulo impetrarunt, Tamen ipsi ordinatiua composicione nonnullorum proborum et Nobilium Virorum inter ipsos laborancium in facto dicte possessionis Eghazashege taliter concordassent, et concordarunt coram nobis istomodo. Quod ipsi eandem possessionem Eghazashege in simul requirere, et reoptinere requisitamque et reoptentam ipsam Possessionem Eghazashege cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet quouis nominis vocabulo vocitatis in tres rectas et coequales partes diuidere debeant et teneantur, Quarum vna pars, Annotatis Magistro Benedicto ac Blasio et Francisco filys eiusdem: Alia vero eiusdem pars memorato petro de Somlyo. Tercia namque eiusdem pars prefatis Gallo de Keled, ac Benedicto filio eiusdem, ipsarumque parcium predictarum heredibus, et posteritatibus vniuersis cedere debeant in porciones perpetue possidendas tenendas pariter et habendas Eo denique non pretermisso quod ipsi annotatum Stephanum Lengel cum pecunia aut cum possessione contentare debeant et teneantur, Ad que premissa Idem Magister Benedictus se personali sua astancia prefatos autem Blasium et Franciscum filios suos oneribus sub premissis in se assumptis, ydemque petrus de Somlyo et