Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
preteritam, in dicto Comitatu Symigiensi procedendo ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset Nobilibus videlicet et Ignobilibus eiusdem Comitatus hominibus palam et oculte diligenter Inquirendo, talem sciuisset veritatem quod quamuis alias Georgius Jo Jobagio dicti Ambrosy Therek in Kovaznya commorans de certis rebus et bonis eidem Ambrosio Therek domino suo racionem dare non valuerit et se alias transtullerit moraturum quem tandem in Ciuitate Alberegalis reperierit Tamen Serenissimus princeps dominus Mathias dei gracia hungarie Dalmacie Crouacie etc. Rex dominus noster graciosus dicto Ambrosio Therek reddi et restitui commisisset Ipseque Ambrosius Therek in suis vinculis conseruari facere habuisset, Quiquidem Georgius Jo de ipsa captiuitate quodammodo eliberatus, in porcionem possessionariam Magnificj Ladislai fily Bani de Marczaly, in possessione Palcza vocata, in dicto Comitatu Symigiensi existente habitam prout profugus se moraturum disposuisset Ideo ipse eodem die prefatum ladislaum de Marczaly, in eadem porcione sua possessionaria in dicta polcza habita in eo vt ipse dictum Georgium Jo Jobagionem dicti Ambrosy Therek reddi et restitui facere deberet et teneretur, Amonuisset Quiquidem Ladislaus filius Bani de Marczaly reddi et restitui facere recusasset recusaretque de presenti eundem aput se conseruando potencia mediante In preiudicium et dampnum dicti Ambrosy Therek valde magnum. Dátum in Somogvar, tercio die diei Inquisicionis et Amonicionis predictarum. Anno domini Millesimo quadringentesimo Sexagesimo Nono Eredetie papíron, Inkey József iharos-berényi ltárában A. 1. 24. j. a. őriztetik. 205. A somogyi convent előtt Kovásznai István megjelenvén, Kovászna faluban levő 9 jobbágy telkét, 40 arany forintért enyingi Török Ambrónak elzálogosítja. 1469. Nos Conuentus Monaster} : Sanctj Egidy de Symigio