Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

A veszprémi káptalan bizonyítja, hogy Bálás Özvegye és jia Antal, ugy szinte több veszprémi lakos bizonyos veszprémi birtokukat Favus veszprémi főesperesnek eladták. 1237. Capitulum Wesprimiensis ecclesie Omnibus presentes li­teras inspecturis, salutem indomino iehu xpo. Ordo íuris ex­postulat et racio exigit equitatis vt bene tidei contractus per­petua stabilitate permaneant. Ad vniuersitatis igitur vestre noticiam volumus peruenire, quod relicta Clerici Blasy iily Mykxe Wesprimiensis et filius eiusdem Clerici B. nomine Anton de consensu magistri Petri fily Sabiní Archidiaconi Kamanchiensis cognati sui, vendiderunt locum Curie quem habebant iuxta Campum sancti Thome prope ortum suum fru­ctiferum, magistro fawo Archidiacono Wesprimiensi pro tri­bus marcia argenti, minus vno fertone, cuius pecunie solucio, facta est coram nobis. et Jobagionibus Castri Wesprimiensis videlicet Solis Galli Alexandri Zobov, Biloti Phynoch clerici Bense clerici, et aliorum multorum quorum nomina non erat necesse redígí ínscripto, quam pecuniam dicta domina et fi­lius eiusdem se plene recepisse sunt confessi. Et quia habun­dans cautela semper prodesse consueuit, dictus magister fauus ad cautelam maiorem vt contractus empcionís sue solempnius celebraretur nec peraliquos contradictores factum suum pro­cedente tempore possit írrítari, omnes populos diuersorum con­dicionum in Wesprimio existentes celebracioni eiusdem con­traccionis fecit in nostra presencia prouíde interesse. videlicet dictos Jobagiones Castri, et populos Regine scilicet Tekes Geus Syk et populos Castri scilicet Pousa Warou et vduor­nicos omnes scilicet Segen Zahud Sanctum et popidos ducis qui Baccínía ferentes dicuntur. Bezberen Clericum et Martinum fratrem eiusdem Poukam filium Louk et omnes alios homines earundem condicionum quorum nomina omnia necessaria ad notandum non videbantur, et eciam multos alios bonos viros libere condicionis homines eiusdem ville, qui omnes dicte vendicioni in nullo contradixerunt, sed pocius consensum vna­nímíter adhibuerunt, asserentes et publice profitentes, quod contractus eiusdem vendicionis et empcionis purus fírmus et Haaai Okmánytár. V. köt. 2

Next

/
Thumbnails
Contents