Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
Thomas literátus pro se personaliter pro predictis vero fratribus suis cum procuratorys literis Capituli ecclesie Castriferrei exurgendo responderat eomodo, quod ipsi pro eo fecissent prohibicionem prenotatam, quia i ps£ Johannes páter eorum et predictus Stephanus páter "predicto domine fratres fuissent pátrueTes et nullám diuisionem in possessionibus ipsorum habuissent Juraque ipsius domine de possessionibus paternis eam tangencía eidem domine secundum regni consuetudinem persoluissent et superhys Instrumenta haberent efficacia, que non ad presens sed in termino vlteriori per nos eis dando prompti essent exhibere coram nobis et parati, vnde hys perceptis vnacum Baronibus regnique nobilibus nobiscum in Judicio sedentibus commiseramus eomodo, vt ydem fily Johannis premissa eorum Instrumenta si que super premissis haberent confecta, contra predictam dominam consortem Stephani in octauis festi beati Georgy martiris tunc venturis exhibere tenerentur coram nobis, Quibus visis Judicium et iusticiam facere valeremus interpartes premissas Juris ordine mediante Tandem ipsis octauis festi beati Georgy martiris occurrentibus prefatus Stephanus filius Bede pro prefata nobili domina consorte sua cum procuratorys literis Conuentus ecclesie Sexardyensis, prelibatis Thoma literato Nicolao et Paulo filys Johannis fily Andree pro se et pro prefato Johanne fratre ipsorum coram nobis adherentibus quasdam literas domini nostri regis subsecreto suo sigillo clause feria quinta proxima post festum sancte Trinitatis proxime preteritum emanatas nobisque preceptorie directas nobis curauit exhibere intercetera declarantes quod Stephanus filius Bede de Saar ad ipsius domini nostri regis accedens presenciam ín persona nobilis domine Clare consortis sue filie scilicet quondam Stephani de Ayka ipsi domino regi retulisset, quod cum ipsa domina Clara consors sua quasdam possessionarias porciones olym eiusdem Stephani patris sui in possessionibus videlicet eadem Ayka et Aykarennek vocatis Comitatus Wesprimiensis, habitas, in quibus ipse dominus noster rex eandem dominam in eo casu vbi idem Stephanus páter suus filium vei fratrem aut filium fratris sui carnalis non haberet superstitem prefecisse et instituisse de gracia specialj dinossceretur legittimum in heredem et