Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
ualeret, extunc, et ipse sibi roboraret. Sin autem, tunc legem et iusticiam esset expectatus, prefatus autem Beryzlaus, ex aduerso respondens dixit, quod ea, que ipse dedieta possessione Terpenya possideret, cum instrumentis efficacibus, essent apud ipsum, et in momento idem Beryzlaus, exhibuit nobis litteras priuilegiales, sub sigillo Capituli Bachyensis confectas, in quibus intercetera conspeximus contineri, quod demetrius Andreas et Petrus fily, Kemyn de terpenya, ex una parte Beryzlaus filius Mylota de Bozna, gener eorundem, ex altéra coram eodem Capitulo Bachyensi constituti, ydem fily kemyn quandam particulam terre de porcione sua hereditaria, in comitatu de Wolkou existentem, quam habent in possessione, Terpenya nominata, a porcione Ipoly ti et Johannis filiorum Lazary, per diuisionem distincta et separata, eisdem uolentibus et permittentibus, predicto genero suo Beryzlao per sororem ipsorum" dedissent et donassent Jure perpetuo possidendam, sicut in eisdem litteris priuilegialibus dicti Capituli Bachiensis seriem et cursus metarum eiusdem, plenius poteritis intueri. Quo circa uestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus , vestros mittatis homines pro testimonio fidedignos quibus presentibus, Matheus filius Stephani fily folberh uel Martinus fráter eiusdem, aut Georgius filius Samuelis , quos uel quem, ex ipsis, ipse Beryzlaus, adducet, Item Comes Thomas vicecomes de Wolkou, aut Mykael filius Ladislai de Werey, uel Andreas filius Andree de Fylgouar, quos uel quem, ex ipsis antedictus Gregorius filius petri adducere tenetur, homines nostri, in octauis Natiuitatis beati Joannis baptiste nunc venturis, ad faciem dicte possessionis Terpenya accedendo, conuocatis vicinis etcommetaneis eiusdem vniuersis ( ) presentibus ad dictam particulam terre, quam predicte littere priuilegiales Capituli Bachyensis exprimunt et declarant, iuxta seriem earundem litterarum priuilegialium, quas quidem litteras priuilegiales, ipse Beryzlaus, in prefixis octauis Natiuitatis beati Johannis baptiste, in facie ipsius possessionis Terpenya exhibere tenetur et cursus metarum , eiusdem particule terre reambulando legitime sub eisdem metis, que in eisdem litteris priuilegialibus continentur relinquent ipsi Beryzlao, paciHazai Okmánytár. V, köt. 8