Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
A IJ U IJ Vniuersus vesprimiensis ecclesie conuentus omnibus presentes litteras inspecturis oraciones indomino et testimonys ueritatis aures patulas accomodare. Nouerínt uniuersi quod omnes uillanei de chopulhz cuiuslibet condicionis et libertatis homines. cum pristaldo Ochuz bani. Laurencio de Aycha, innostra constituti presencia exuna parte, Checulev cum fratribus suis exaltera, taliter locuti sunt. quod ipsi contra exactores regis iniudicio dicti Ochuz; licet innocentes; indecem Marcis et centum pensis remansissent, et quia commune erat negocium. et domum soluí debuit. ideo quandam terram quam communem tota uilla habuit dictis Checulev; et fratribus eius uendidissent prodecem Marcis, quas aduersarys suis dedissent, Terra autem est centum iugerum communis silua que uulgo Bard dicitur, noualia faciendi possibilitas, et u bicumque uilla tran slocaret domicilia sua libere possent Locare. Dicti autem Checulev et fratres eius nostram communitatem attencíus rogauerunt, vt hoc factum litteris inscribi faceremus et posterorum memorie commendari. Nos igitur peticionibus eorum annuentes super hac re litteras concessimus. capituli nostri sigillo munitas Anno ab incarnacione domini. M° CC° X° lllj 0 preposito Stephano filio Marcelli. Salomone cantore. Gordino Lectore et Mathia custode existentibus. Nomina autem hominum qui hanc fecerunt distinccionem hec sunt. Seraphin. Sol. Baldyn. Ysov Bungug. Bartholomeus. JSusuc. cubiculary regis. baccilliferi ducis. Lampertus. Serda. Germanus. Tumpa. Georgius. Levrenth. Chopulch. Jobagiones sancti Martini. Michael Martinus. Stephanus. Zumboth. paulus. Ministri regis fily innocentis. Elias et fratres eius. fily. Saluy. Botochinus et fratres eius. fily Guncel. Lulurat et fratres eius. Teodorius hy omnes consenserunt ad f'aciendam distinccionem Nam commune erat negocium. Eredetie hártyán a veszprémi káptalan országos levéltára B. fiókjában őriztetik; a pecsét hiányzik. Véghely Dezső.