Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

A váczi káptalannak 1296-dik évben kelt átiratából, lásd a követ­kező szám alatt. Ipolyi A. 07. A váczi káptalan átirván Szúdi Miklósnak Kovárszeg földére szóló okmányait, tanúskodik a nevezett és Kővári Mik­lós, ugy Csalomjai Elek közt választott biróság által létrejött egyezségről. 1296. Capitulum' ecclesie Waeiensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostendentur salutem ín omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. quod nobilis vir magister andreas filius Nicolai de Scyud. ex­hibuit nobis litteras nostras hunc tenorem continentes: Nos Capitulum ecclesie Waeiensis etc. (lásd 66. sz. a.) Cum igitur nos iuxta tenorem earundem literarum nostrarum ad prefixum diem ipsius arbitrii in villa Gormoth ad predictos arbitrato­res ad uidendum uel audiendum formám ipsius arbitrii, ma­gistrum Paulum notarium nostrum misissemus, demum idem magister Paulus ad nos reuersus nobis retulit uiua uoce, quod memorati arbitratores in predicto die scilicet magister farca­sius filius Fulkus, comes Nicolaus filius Jacou magister lau­rencius de Zyud et comes Stephanus filius aba in ipso arbi­trio presencionaliter et personaliter affuissent in quorum pre­sencia eodem magistro Paulo presente existente memorati ma­gister andreas filius Nicolai de Scyud omnia instrumenta sua priuilegialia scilicet priuilegium domini Bele felicis recorda­cionis regis vngarie confirmacionem ipsius priuilegii domini andree regis vngarie, litteras nostras super amissione priuile­giorum in confirmacionem confectorum domini Stephani et la­dislai regum vngarie. priuilegium fractum Cruciferorum eccle­sie Sancte Trinitatis de Calidis aquis ac litteras prepositi et Conventus de Saag exhibuissent super ipsa terra Kuarzeg uo-* cata seu metis et' terminis eiusdem ab una parte et eciam predicti Nicolaus de Kuari et Alexius filius feliciani super eadem terra Kuarzeg uocata, priuilegium eiusdem domini Bele regis exhibuissent ex altéra, qui quidem arbitratores uisis in­t

Next

/
Thumbnails
Contents