Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
Laurency et Laurencius filius Alexandri (Sebe filius Zabouch de) Sytke. Item Beke et Paulus, fily Paulí, Nicolaus filius Zoch. Abraam. filius Baxa, et idem Nicolaus tam pro se quam pro Paulo Dionisio et (Zoch fratribus suis vterin)ís, pro Martino et Paulo. filys Ladízlaí et pro Ladizlao filio Dionisy, proximis et cognatis suis ex altéra, similiter pro se filys, ac proximis, uniuersis, coram (nobis personaliter constituti) Super causa quam predicti Renoldus et Jaak ac pars eorum predicta, Contra Chepanum Laurencium, et societatem eorum, super captíuitate Baxa fily Abrahe, et alys iniurys quam plurimis eidem inrogatis, pro iníuría et inhonestate generacionis eorum, mouerant, seu mouere intendebant; o conseruande, in huiusmodi unionem dixerunt se deuenísse. quod predicti Renoldus et Jaak ac predicta tota pars eorum, quescionem predictam antedictis Chepano et eorum reliquerunt. et pariter remiserunt. Econuerso autem ydem Chepanus et Laurencius ac tota societas eorum possessiones Nicolai fily Sebe que . . . et societatem eorundem, deuenerunt; sicut in priuilegj's exinde confectís plenius contínerí dicitur; eisdem pacifice inperpetuum et quiete, possidere et habere obligacionibus interpositis per partes pariter et assumptis, quod si fily Ebed et pars eorum, de iníurys predicti Baxa quescionem de cetero mouerínt, Amittent sine (strepitu iudicy) possessiones suas uniuersas, que possessiones in proprietatem partis alterius deuoluentur. Si autem Chepanus et Laurencius et societas eorum super possessionibus dicti Nicolai mouerínt, similiter sine strepitu iudicy amittent possessiones suas iure pacifico parti aduerse remanendas. Ceterum de communí beneplacíto et uoluntate . . . . ordinatum quod quicumque ex ipsis siue senioribus siue iunioribus iniuríam fecerínt, proximo suo de generacione sua, usque ad sanguinis effusionem, abicíetur et euelletur de medio et ulterius non uocabitur generáció. Saluo eo quod possessiones ipsius filys, fratribus, ac eís qui in propinguiori linea consanguínietatis eum contígerít relinquentur. hoc interposito et specialiter declarato quod quicumque ex ipsis excesserínt in premissis, non agrauabuntur aly proximí sui