Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

presenciam, exhibuít nobis litteras domini nostri Ladizlai illu­stris Regis Hungarie, formám hanc, contínentes. Ladizlaus dei gracia Rex Hungarie, Fidelibus Suis Ca­pitulo Albensi Salutem et gráciám, Dilecti et Fideles nostri Capitulum uidelicet vesprimiense, dicunt nobis. quod quoddam priuilegium vestrum incisum medio alfabeto, super empcione porcionis Michaelis Fily Balad interritorio uille Kynusberen uocate, existentis sub vestro sigillo pro eis confectum, ín va­stu et spolio Petri Palatíní inter alia bona eiusdem ecclesie vesprimiensis amisissent, cuius aliud par, similiter medio alfa­beto incisum, in Camera ecclesie vestre, iuxta ecclesie consue­tudinem esset reseruatum, vnde cum nemini ín suo iure deesse debeamus, Fidelitati uestre precipientes mandamus, Quatenus aliud par dicti Priuilegy in Camera ecclesie vestre diligenter et fideliter inquirí faciatís, et ínuentum vestro renouetis pri­uilegio, Cauentes tamen, ne inhoc fraus committi ualeat Síue dolus, Dátum Bude, in festő Inuencionis sancte Crucis. Nos igitur Regie eelsitudinis mandato satisfacere ut tene­mur cupientes, predicti priuilegy par aliud, ex fidelitate de­bita, in Camera ecclesie nostre ínquiri, diligenter et inueniri, inuentumque, medio alfabeto incisum, presentibus, dicti do­mini nostri Regis de mandato, de uerbo ad uerbum inseri fe­cimus, cuius tenor talis est, Omnibus in xpo renatis, presentibus etc. (1. a. 4. sz. a.) Incuius rei memóriám et renouacionem rei geste,. pre­sentes ad mandatum domini nostri Regis ut premittitur, dicto vesprimiensi Capitulo, dediraus litteras nostro sigillo commu­nitas. Anno domini. M". CC". octuagesimo primo. Quinto ydus May. Reuerendo viro magistro Anthonio ecclesie nostre pre­posito, Nicolao Cantore Myke Custode, Esau decano existen­tibus. Eredetie ép hártyán, a veszprémi káptalan h. ltárában, Capsula III. „Nagyberény" csomagban őriztetik. A pecsét vörös és zöld selyemről füg­gött. Véghely D.

Next

/
Thumbnails
Contents