Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

Dénes bán és Szála vármegye föispányja bizonyítja, hogy IV. László király parancsából, a kustáni nemesek földjét meg­határolta. 1275. Nos Dyonisius Banus, Comes Zaladiensis, significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem, Quod acces­serunt ad nos nobiles de Kustan nomine Mykou et Bola, et exhibuerunt litteras clomini nostri Ladislai incliti Regis Hun­garie, quas reuerenter recepimus vt debebamus, inquibus per­lectis comperimus, vt ad faciem terre predictorum personaliter accedere deberemus, et terram eorundem a castrensibus de Kustan et ab wduornicis, ac a populis domine Regine sepa­rare deberemus, vnde nos preceptum domini Regis, et man­datum adimplere cupientes vt debebamus, ad terram antedi­ctorum personaliter vnacum Gregorio bano fratre nostro ka­rissimo, et cum alys nobilibus de districtu Zaladiensi ibidem existentibus, ac cum Sebe maiore exercitus Zaladiensis, acces­simus, conuocatis commetaneis et conuicinis, terram predicto­rum separauimus a commetaneis et a conuicinis circumquaque iacentibus, et eisdem consencientibus, prima autem distinccio metarum incipit subtus vineam Ibur et sunt due mete interra, deinde tendit ad orientem ad duas arbores Cerase, in quibus sunt mete, exinde adhuc ad orientem eundo, peruenit ad finein Horuasuth vocata, et ibi sunt due mete interra, et in eadem via adhuc ad orientem eundo infine ipsius vie peruenit ad ar­borem piri, ad metas Karamach, et ibi sunt due mete, dein­de declinatur ad meridiem eundo peruenit ad Angulum vnum, et ibi sunt due mete interra, et deinde adhuc inter ipsas me­tas Karamach ad meridiem eundo, peruenit ad duas metas terreas, et exinde adhuc ad meridiem eundo peruenit iterum ad duas metas terreas, et ab hinc ad huc ad meridiem eundo peruenit ad arborem popli (igy) que naryfa dicitur, et ibi sunt due mete interra, deinde iam egreditur ad occidentem et per­uenit ad duas metas terreas superius vineam Ramugh positas, et deinde declinatur versus aquilonem et peruenit ad duas

Next

/
Thumbnails
Contents