Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
I. János király, Sztrecsény várát és Zsolna mezővárost elzálogosítja. Esztergom, 1526. dec. 21. Nos Joannes dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Necnon Marchio Morauie ac Lusacie et vtriusque Slesie dux etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod Nos pro quibusdam Rebus et Necessitatibus nostris. hoc impacato tempore. Nos summe vrgentibus euitandis. et expediendis. Castrum nostrum hereditarium Strechen appellatum, in Comitatu Trinchiniensi habitum: Simulcum oppido Solna nominato. ae alys vniuersis oppidis, villis, possessionibus. predys, porcionibusque et Juribus possessionarys. Ad Idem Castrum de Jure. et ab antiquo pertinentibus, quomodolibet nuncupatis, Ac pariter cum cunctis suis vtilitatibus, et pertineneys quibuslibet, Terris scilicet Arabilibus, cultis et incultis. Agris. pratis. pascuis. campis. fenetis, Siluis. Nemoribus. Montibus. vallibus. vineis. vinearumque promonthorys Tributis, Aquis. fluuys, piscinis, piscaturis, Aquarumque deeursibus, Molendinis. et eorundem locis Generaliter vero quarumlibet vtilitatum, et prouentuum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, Ad huiusmodi castrum, Ac oppida, possessiones, porcionesque, et Jura possessionaria de iure spectantibus, pertinereque debentibus Generoso Bwriano Swethlowczky, pro decem Millibus florenis auri puri hungaricalibus, veri et iusti ponderis, ac Tribus Millibus similiter florenis monete Hungaricalis. centum denarios pro quolibet floreno computando et connumerando: Quequidem summa simul computata, Tredecem Millia florenos facit, Ab eodem per Nos effectiue iam leuatis et receptis, titulo pignoris duximus obligandum et inseribendum Imrao obligamus et Inscribimus presencium per vigorem. Tali tamen sub condicione. Quod vivente, in humanisque agente prefato Bwriano predictum Castrum Sthrechen. ab eodem redimendi. non habeamus facultatem. Neque ipse Nobis (eciam prescripta pecuniarum Summa deposita) remittere teneatur: Post decessum vero et obitum ipsius Bwriani. heredes. ac posteritates.