Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
chael filius Stephani de Keweskaal onera et quelibet grauamina Nobilis domine Elene consortis necnon Anthony et Johannis filiorum ac domine Katherine consortis Andree Weres dicti de ZenthAnthalfalwa filie Item eiusdem Andree Sponsi Preterea Nicolai fily Johannis de Soosthokal domine Katherine consortis Stephani et ColömanT filiorum eiusdem Nicolai ac Anthony de Kapuch, necnon omnium fratrum et consanguineorum suorum, quos infrascriptum tangit negocium si in infrascriptis persistere nollent superse et omnes hereditates suas assumpmendo coram nobis personaliter constitutus sponte fassus extitit per huné modum Quod ipse in memóriám reuocatis plurimis fauoribus beneficys et complacencys quibus Honorabile Capitulum ecclesie wesprimiensis in magnis suis necessitatibus sibi solita de benignitate hactenus subuenisset futurisque temporibus, et presertim in hac etate senectutis sue in qua solus sustentacioni sue non sufficeret subueniende speraret Tum in reconpensam huiusmodi beneficiorum et complacenciarum eiusdem Capituli Tum vero pro Sedecim florenis puri auri hungaricalibus veri et iusti ponderis per ipsum Capitulum ecclesie wesprimiensis sibi nouissime pro expediendis certis arduis necessitatibus suis vti idem Michael asseruit datis et solutis, Quandam Sessionem suam Jobagionalem nunc habitatore destitutam in possessione Abraan vocata in Comitatu Zaladiensi existente habitam, Cui A meridionali terre arabiles ad eandem Sessionem pertinentes Ab orientali Sessio filiorum dauid Jobagionum eiusdem ecclesie wesprimiensis Ab aquilonali vero plagys piatea communis eiusdem possessionis Abraan vicinarentur Simulcum quadam vinea dyomaal appellata prope Balatinum existente Item duodecim Jugeribus terrarum arabilium quarum tria A meridionali duo vero Ab occidentali plagys circumJacerent eidem Sessioni, vnum in loco ferdewhel vocato prope dictum Balatinum vnum in loco Egerzegh duo in loco papmaal vnum in loco Horoh appellatis omnino interritorio eiusdem possessionis Abran existentibus, duo vero infra predictam vineam dyomaal in portu dicti Balatini necnon alys duobus Jugeribus terrarum arabilium quarum vnum in loco Swath et aliud in loco Cherzeg Item vno prato ad duo falcastra sc extcndenti quod in loco Sowath predicto simi-