Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
A kapornaki convent előtt a Gosztonyi és Gyirolti családbeliek, lábatlani Farkas László által adományban felkért Gyirólt vár és tartozmányainak felosztása iránt kiegyeznek. 1457. jun. 8. Nos Conuentus Ecclesie Sancti Saluatoris de Kapornak, Memorie commendamus Quod vrbanus filius Stephani de Gozthon pro se personaliter onera eciam et grauamina Nobilium puellarum Barbara Katherina et Veronica vocatarum filiarum suarum et similiter aliarum puellarum perpetua et Margaretha vocatarum filiarum condam Ladislai dicti Farkas de Labathlan aliter deed vocata In subscriptis per omnia super se assummendo ab vna, parte vero ab alia Nobiles domine Katherina Relicta condam Sigismundi dicti Ewsy de Zenthpetherfewlde, et Veronica vocate consors videlicet Johannis dicti Sarkan de Akoshaza, filie videlicet condam Johannis de Gyrolth pro se ipsis similiter personaliter onus quoque et gravamen Nicolai fily condam Benedicti de Lynkohath ex condam nobili domina Ilko vocata consorte dicti Benedicti filia videlicet prefati condam Johannis de Gyrolth procreati pueri in tenera etate constituti, penes se astantis preterea prefata domina Katherina Relicta condam Sigismundi Georgy et leonardi filiorum et puelle Anko vocate filie suorum, predicta quoque domina Veronica consors predicti Johannis Sarkan Nicolai et Ladislay filiorum (kétszer irva) ac puellarum Veronica et Dorko vocatarum filiarum suarum modo simili onera et grauamen In subnotandis per omnia super se recipiendo coram nobis constituti sunt confessi in hunc modúra vt Quamuis alias prefatus condam Ladislaus Farkas de Labathlan Castellum Gyrolth vocatum ac possessiones vtrasque Gyrolth necnon Baxafalwa Lympah Newsydel Hathal et Zabal vocatas ad predictum castellura spectantes, in Comitatu Castriferrei habitas a Serenissimo Principe domino nostro Ladislao Hungarie Bohemie, dalmacie. Croacie etc Rege per defectum seminis pro se ac prefato vrbano filio Stephani Impetrauit et conferri procu-