Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
eiusdem vniuersis et specialiter populis de Lokn}'ek inibi legitime conuocatis, et presentibus accessissent, eandemque primo per suas veras metas et antiquas reambulando, cum suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet ad eandem spectantibus, sub eisdem metis et terminis infraspeciticatis, eisdem Nicolao et Stephano statuissent, perpetuo possidere tenere et habere, nullo penitus contradictore inibi apparente, ipsis populis de Loknyck perpetuum silencium super hj^s imponendo. Cursus autem metarum quibus ipsa possessio porcionaria distinguetur, prout ydem regius noster et dicti capituli homines nobis retulerunt is est. Quod prima meta inciperetur a parte Orientali iuxta fluuium Raba super arborem Ilicys terra cumulatam, inde tenderet versus occidentem, ad vnam arborem wlgariter Zilfa dictam iuxta fossatum Oren a parte orientis, inde directe procedendo ad eandem plagam, in medio prati ad vnam arborem Ilicys igne conbustam, ab hinc ad eandem plagam procedendo iuxta pratum Asuan in prato Egres ad quinque arbores Zyl uocatas quarum vna esset cruce signata, et sub vna meta terrea, deinde ad eandem plagam vergendo iuxta fluuium Keurus ad duas arbores Nyarfa uocatas, saliendo autem ipsum Keurus ad partém occidentalem, peruenit ad duas metas terreas ualde antiquas inquibus sunt dumi spinarum, ab hinc ad eandem plagam procedendo, peruenit ad vnum fontem, transeundo ab inde versus occidentem peruenit ad viam magnam, qua itur ad ecclesiam sancti Nicolai, saliendo ipsam viam versus eandem plagam tendit per semitam simplicem ad vnum fossatum, et per ipsum meatum ad vnam viam magnam qua itur versus Chalad, transeundo paulisper in ipsa via ad occidentem, sálit ab ipsa via ad vnum rubetum, vbi est meta terrea, deinde progrediendo peruenit ad terras arabiles ecclesie sancti Nicolai Borch nominatas, et per semitas eiusdem a parte aquilonis adversus occidentem ad vnam arborem piri siluestris, deinde per vnum rubetum satis longe transeundo peruenit in vno circulo ad arbores Nyarfa uocatas, ab inde pergendo ad occidentem peruenit ad vnam metam terream angularem inqua est dumus Spinarum, abinde reflectitur versus meridiem transeundo peruenit ad viam magnam qua itur in Chalad, et sic pergendo in ipsa via uersus Chalad