Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
predictarum, appensione noui et autentici Sigilli nostri, ad vberiorem rei geste euidenciam, de pietate Regia dignaremur confirmare. Quarum tenor talis est. Nos Capitulum ecclesie Posoniensis; Significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem. Quod accedens ad nostram presenciam nobilis vir Henricus filius Comitis Hambatonis, exhibuit nobis litteras Priuilegiales domini nostri Bogezlai dei gracia sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopi, locique eiusdem Comitis perpetui, super limitacione sue nobilitatis confectas et emanatas, Petens a nobis cum instancia, quod nos seriem earundem, nostris litteris inseri faceremus, tuciorem ob cautelam, quarum tenor per omnia talis est. BOgezlaus miseracione diuina Archiepiscopus Strigoniensis etc. (1. fenntebb a 121. lapon.) Mete autem dicte possessionis, prout in litteris nostris priuilegialibus plenius vidimus continerí hoc ordine distinguuntur. Incipit enim prima meta a superiori parte Curie filiorum Tymothei, iuxta vallem Tostowa, et ibi sunt due mete. Deinde vádit super terra filiorum Toyp. et ibi sunt due mete, posthec vádit versus villám sancte Marié, sub eisdem metis in longitudine quatuor iugerum, directe transeundo et sic circa vnam vallem eundo sunt due mete. Inde vádit super quandam viam, que ducit de villa sancte Marié ad Domuin filiorum Thymothey et sic directe transeundo sunt due mete in eadem via versus villám sancte Marié parum eundo. Deinde tendit.super quendam monticulum Arcus vocatum et ibi similiter sunt due mete. Deinde per longitudinem monticuli transeundo vsque viam, que ducit versus villám Chyleztu sunt due mete. Post hec parum eundo sunt iterum due mete. Deinde vádit versus viam que ducit ad domum filiorum Thymotheí et ibi sunt due mete. et in eadem via parum eundo prope Domum Henzlini in vna valle sunt due mete, et eadem via distingit metas terrarum arabilium, usque domum Henzlini memorati, que est in inferiori parte Domus filiorum Thymotei circa fluuium qui vocatur paruus Danubius et per eundem fluuium ante domum dicti Henzlini directe transeundo, pars dicti Henzlini in Insula ab ipso paruo Danubio usque magnum Danubium in longitudine, in latitudine vero cum omnibus vtilitatibus ibidem existentibus ex parte vicinorum suorum vtraque, sub certis metis est signata,