Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
ministri tranquilitate prehabíta pro Reguin et tocius Regni salute hostias oíferant salutares hinc est igitur quod Accedens ad nostram presenciam. Vincencius dei gracia Archiepiscopus Colocensis, Aule nostre Cancellarius et discretus vir Magister Laurencius prepositus ecclesie Bachyensis dilecti et fideles nostri humiliter nobis proposuerunt, Quod licet a tempore Sanctissimi Regís Stephani progenitoris nostri et a fundacione Ecclesie Bachyensis Jobagiones et populi ipsius ecclesie vsque ad ista tempóra ab omni Exaccione victualiurn, que Baronibus Regni nostri congreguntur fuerint penitus liberi et immunes, Nunc Barones Regni occasione mote guerre victualia et descensus ad quos non tenentur exigere conantur ab eisdem et in proprie salutis dispendium ac ecclesie Bachyensis detrimentum non modicum quidain exeis exegerunt Adient eciam Qui cum omnes portás Regni Hungarie ac per omnes Ciuitates et per omnia fora tocius Regni diuersarum prouinciarum Jobagiones et populi predicte ecclesie a predicto tempore ab omni solucione Tributi debeat emunitate gaudere speciali, Nunc in quibusdam foris in preiudicium ecclesie libertatis prenotate Tributum soluere compelluntur. Nos igitur sicut tenemur Ex debito suscepti Regiminis libertatem Ecclesiarum illibatam et indempnem conseruare Et si forsan pro diuersitate temporis in guerra vei extra guerram sit libertás ipsius ecclesie perturbata, quod credimus de progenitorum nostrorum licencia et nostra non processisse vei eciam voluntate in Jurium can . . concessimus et concedimus, dedimus et donamus damus et donamus vt populi sew Jobagiones predicte ecclesie Bachyensis nulli Baronum nec Bano nec Magistro Thauernicorum nostrorum nisi Regi et eius consorti domine Regine, ac filys Regis victualia dare teneantur, Nec alicuius Judicio populi et Jobagionis eiusdem Ecclesie. per ipsos vei eciam Extraneos quoscunque in causis pecuniaribus Ciuilibus vei criminalibus inter ipsos in possessionibus eiusdem ecclesie emersis, vei in futurum Emergendis, sicut populi ecclesie Colocensis a nostris progenitoribus, et a nobis de Regia Benignitate et ecclesiastice libertatis emunitate, Cum predicto dicte diue ecclesie Colocensis et Bachyensis vna esse censeantur, et libertate vnius alia proferri debeat est concessum astare de-