Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
A kapornaki convent előtt, Hedrik és Miklós mester birtokot cserélnek és vesznek. 1325. apr. végén. Nos Conuentus Monastery Sancti Saluatoris de kopurnak, tenore presencium Significamus quibus expedit vniuersis. quod hedricus filius henricy nobilis de Pulah ab vna, Item nobilis vir magister Nicolaus filius Stephani de Lyndua parte ab altéra personaliter coram nobis constituti, idem Hedricus confessus est oraculo vive vocis, quod cum Mychael dictus Lenche filius petri proximus eiusdem possessionariam eius porcionem in dicta Pulah ipsum contingentem pro concambio cuiusdam possessionis ipsius Magistri Nicolai Tolmach vocate et rerum solucione, ex consensu et permissione ipsius Hedricy ipsi magistro Nicolao perpetualiter contulisset possidendam et habendam. Ac tandem dictus Hedricus eodem modo, suam possessionariam poreionem in prefata Pulah similiter iure hereditario prouenientem cum omnibus suis vtilitatibus et attinencys vniuersis, sub terminis et distinccionibus metarum ab antiquo fundatis quibus mediantibus per eius predecessores possessa extitisse dignosscitur pro viginti quinque marcis plene persolutis et receptis vendidit magistro Nicolao prenotato et per eum suis heredibus heredum que suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam tenendam et habendam. Omne ius et iuris proprietarium ac domínium in dicta possessione existens in personam ipsius magistri Nicolai et suorum filiorum transmutando. Vt igitur ipsius .... is et empcionis series robur obtineat perpetue firmitatis nec aliqualiter lapsu temporum valeat retractari. presentes adpeticionem ipsius Hedricy dicto magistro Nicolao concessimus nostro sigillo pendenti munimine roboratas. Dátum festi beati Georgy martiris. Anno domini M°. CCC". XX 0. quinto. Hártyán, igen roncsolt állapotban; eredetie korogi Lippich László levéltárában. Ráth K.