Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

Stephanum íilium Oduaros, assumpsit statuere coram nobis. nos uero eisdem quintam feriam proximam post festum beati Geor­gy martyris pro termino assignauimus. . damus pro memória quod quinta feria proxima post festum beati Georgy martiris. magister leurente causam quam. contra. Nicolaum et Johan­nem filios Pauli. de Ayka. in nostri presencia habere dignos­scebatur. super facto exhibicione suorum instrumentorum. me­diantibus quibus predicti Nicolaus et Johannes se purgassent sacramento et magistrum Leurentem in hac parte redderent esse Calumpniatorem. vnde predicti sua instrumenta exhibere non potuerunt. neque Stephanum filium Oduoros hospitem eo­rundem statuere potuerunt. nos uero adiudicantes decreuimus in hunc modum. quod predicti in eadem Calumpniacione re­manerent in super eisdem, Nicolao et Johanni sepedictis quin­tam feriam ante Pentecosten pro termino assignauimus. ita quod tum quod si medio tempore nobis et magistro Leurente de iudicys ipsorum satis facere non possent extunc latéra eo­rum extery faceremus damus pro memória quod quinta feria proxima ante festum Pentecosten. Nicolaus et Johannes fily Pauli de Ayka contra magistrum Leurentem debebant satis­facere de iudicio eorum prout Calumpniatores extiterant siue re­manserant. ipso uero die adveniente magister Leurente coram nobis conparuit vt debebat. Nicolaus uero et Johannes sepe­dicti neque venerunt neque miserunt. neque de iudicys ipso­rum satis fecerunt. nos uero eosdem in hac parte tanquam Calumpniatores relinquimus remansisse. Dátum Anno domini M'* CCC 0 XX° tercio. Nos comes Bors et Beke iudices nobi­lium eiusdem comitatus. damus pro memória, quod quinta fe­ria proxima post quindenas beati Georgy martyris, magister Martinus exhibuit nobis literas domini Regis. super eo. quod omnes qui in vniuersis iudicys remansissent et possessiones eorum agrauare permisissent et specialiter Nicolaus et Johan­nes fily Pauli de Ayka. quod per fora publica proclaraari face­remus. nos uero primo secundo et tercio. per vniuersa fora proclamari fecimus. vt ad possessionem eorum redirent et de iudicys ipsorum satis facerent. in super eciam eisdem octo dies addidimus qui similiter neque venerunt neque miserunt. post hec uero vna cum homine domini Regis Ladislao filio Gyula

Next

/
Thumbnails
Contents