Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
mulancium sibi numerus iugiter augeatur. Ea propter advniuersorum tam presencium quam futurorum noticiaiu harum serie volumus peruenire, Quod Pobor et Myke dictus Bok lily Myke dilecti et fidelis nostri, ad celsitudinis nostre accedentes presenciam, exhibuerunt nobis quoddam Priuilegium nostrum priori et antiquo sigillo nostro consignatum super collacione possessionum Poghy et Mohy vocatarum facta, confectum et habitum Petentes anobis humili precum cum instancia vt ipsum priuilegium nostrum seu ipsam collacionem nostram ratam habere et ad vberiorem cautelam sigilli nostri noui et autentici caractere de benignitate Regia dignaremur confirmare. Cuius quidem Priuilegy tenor talis est. Karolus dei gracia Hungarie etc. (1. föntebb az 56. sz. a.) Nos igitur peticionem predictorum Pobor et Myke dicti Book legittimam, admissionique condignam, pro multimodis eorundem fidelissimis obsequys nobis vt premittitur in pensis specialiter vero in reconpensacionem mortis predicti Iwanka fratris ipsorum qui cum pluribus Regni nostri nobilibus vtpote noster famulus speciális in auxilium et subsidium Domini f r i d e r i c i Regis Romano rum fratris nostri Karissimi cum Duce Bawarie conflictum habentis per nos transmissus ibidem fideles et belli cosos exhibens famulatus prohdolor extitit interemptus, producere ad effectum cupientes, predictum priuilegium nostrum nobis reportatum in nulla sui parte viciatum, de verbo aduerbum presentibus inserturn acceptantes ratificamus approbamus. et predictas possessiones prout prius eisdem contuleramus. sic et nunc ipsis et heredibus eorum quoniam merentur, perpetuo et immobiliter possidendas et habendas actoritate (igy) presencium confirmamus. Incuius confirmacionis memóriám perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri noui et autentici munimine roboratas. Dátum permanus Discreti viri magistri Ladizlai Albensis ecclesie prepositi. aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini. M°. CCC 0 XX m o tercio. Qvarto kalendas. Juny Regni autem nostri Anno similiter XX m 0 tercio. Venerabilibus in christo patribus. Bolezlao Strigoniensi et fratre Ladizlao Colocensi Archyepiscopis. Johanne Nitriensi. Be-