Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

gera terree attinent eidem Comiti Paulo. Cetera vero sit ad­aquilonem et uersus orientem usque dum de ipsa magna via flectitur via herbosa uersus aquilonem Ameridie eciam iuxta eandem magnam viam, a Sessione ipsius ville Comitis Pauli tendendo ad orientem, in medietate duodecim iugera terree pertinent lvan memorato. Cetera vero Circumquaque remanent eidem Comiti Paulo usque terram filiorum Gurk. per ipsam autem viam quam diximus Herbosam, que versus aquilonem tendit de illa via magna; vádit in longitudine vnius iugeris, et ibi flectitur parumper adorientem ad quendam Lutum, in qua tamen triginta et tres arbores sunt virentes et astantes. et abhinc ad vnam arborem versus aquilonem ín qua, ymago Crucis est pro signo posita. de qua arbore uadit versus Ori­entem per herbas annotando usque terram filiorum Gurk pre­dictorum ab occidente ipsi lvan resignante; ab oriente vero Comiti Paulo supradicto. Incipiendo autem iterato ab illa ar­bore Cruce signata, per viam herbosam iam dictam, terra ver­sus aquilonem inlongitudine duorum iugerum tendendo usque viam, que vádit ad Sessionem Lengel. et superius ipsam viam similiter ab aquilone quatuordecim iugera terree que cum lon­gitudine versus orientem rediguntur, ad dictam Sessionem Len­gel pertinent eciam lvan memorato. Cetera vero abhinc inci­piens, versus aquilonem usque terminos omnium terrarum sua­rum remanebunt Comiti Paulo sepius nominato dicimus eciam quod nullo unquam tempore ipsa diuisio perquempiam poterit permouerí sicut propositum et relatum extitit per eosdem. sed quandocunque processu temporum, quislibet ipsorum, seu Cu­iuslibet eorum posteritas heredum solacio euanesscere conti­gerit pars illius tota, et omnis possessio cedet et remanebit parti alteri propríos natos, iam tunc habenti, propter fraterni­tatis vnionem per aífectum, et equam uoluntatem; eoque, pre­ceteris eorundem consanguineis propinguior Linea consangui­nitatis, adiacet inter eos ut affirmarunt deuote Dátum infesto beati franciscy confessoris in attumpno. Anno Domini M°. CCC°. primo. Hiteles átiratról, mely korogi Lippich László birtokában van Győrött. R á t h K.

Next

/
Thumbnails
Contents