Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
quibus, expedit vniuersis, quod nos attentis et consideratis multimodis íidelitate et fidelium seruiciorum gratuitis meritis, fidelium nostrorum Egregiorum magistri Benedicti de Thelekes, Notary fidelis nostri dilecti, Reuerendi in Christo patris, domini Johannis Episcopi ecclesie Quinque ecclesiensis, ac Petri de Somlyo, per eos, primum Sacre Regni nostri Hungarie Corone, tandemque nostre maiestati sub locorum et temporum varietate, iuxta eorum possibilitatis exigenciam, exhibitis et inpensis, Quasdam porciones possessionarias Johannis et Stephani filiorum Benedicti Lanczy dicti de Bewd, ac Anthony fily Clementis, Isaak de lancz in possessionibus lancz predicta, ac Kissomlyo vocatis, in Comitatu Castriferrei existentibus habitas, que ex eo, quod j fdem Nobilem Mathiam, filium Johannis de eadem lancz ipsis in proxima linea consanguineitatis attinentem ; nece miserabili interemissent, Juxta antiquam et approbatam dicti Regni nostri consuetudinem ad collacionem nostram rite, et legittime deuolute esse perhibentur. Simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet, Terris scilicet arabilibus cultis et incultis Agris pratis pascuis, fenetis Siluis, Nemoribus Montibus vallibus, vineis vinearumque promontorys, Aquis tíuuys, piscinis piscaturis aquarumque decursibus, Molendinis, Molendinorumque locis, Et generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, premissis sic vtprefertur stantibus et se habentibus Memoratis magistro Benedicto, et per eum Blasio et Francisco filys suis, quo ad vnam, et prefato Petro quo ad aliam, directas et equales medietates, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis in quantum ex causis premissis ad Id de Jure Regni nostri admittimur, dedimus donauimus et contulimus, ymmo damus donamus et conferimus Jure perpetuo et irreuocabiliter possidendas tenendas pariter et habendas, Saluo Jure alieno, Harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Quas in formám nostri priuilegy redigifaeiemus, dum nobis in specie fuerint reportate, Dátum Posony feria quinta proxima post festum beati Francisci confessoris, Anno domini Millesimo quadringentesimo se-