Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

sessionum NemethZeeheud et LapsaZecheud predictarum, in vtrisque possessionibus, semper a parte aquilonarj site et adia­centes prefatis petro Zewld et Benedicto Íilio eiusdem vnacum Nobilibus de alia Sennye fratribus eorundem condiuisionalibus, Alié vero medietates earundem possessionum, videlicet a parte meridionali Memoratis Gaspar, ac paulo et Ladislao filys eius­dem recta diuisione cessissent et prouenissent, De quibus qui­dem medietatibus possessionum, Jamdictis, Gaspar et filys suis modo premisso cessarum, j'dem Gaspar et fily sui Qua­tuor Sessiones videlicet duas desertas in lapsa Zecheud Item in NemethZecbewd, similiter duas Sessiones Jobagionales, In quibus quidem Blasius, Amborus et Barrabas farkas Inhabi­tarent pretitulatis petro Zewld et Benedicto filio eiusdem iusto Juris titulo ipsis incumbente dedissent et assignassent, partibus predictis premissa, Simulcum omnibus vtilitatibus et pertinen­cys quibuslibet videlicet terris arabilibus Siluis Nemoribus pratis pascuis et alys quibusuis integritatum vtilitatibus, sub veris metis et antiquis limitibus Juxta continenciam predicta­rum aliarum literarum nostrarum obligatorialium Jure perpetuo et Irreuocabiliter in filios filiorum et heredum per heredes pos­sidendas teneudas pariter et habendas statuissent et conmisis­sent In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras Priuilegiales pendenti Sigillo nostro roboratas et consignatas medioque Alphabeto intercisas. Dátum sexto die diei diuisionis prenotate. Anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto honorabilibus viris domino Thoma decretorum doctore preposito viris discretis magistris paulo Cantore Adam de Ollar Custode Mathia de eadem de­cano ceterisque Canonicis ecclesie nostre existentibus altissimo iugiter famulantibus. Kiviil újabb kori irás: Divisionales inter Familiam Sennyei et Zend in Possessionibus Németh Szecseöd et Lapsa Szecseöd in Comitatu Castri­ferrei. Hártyán, a zöld s violaszín selyem zsinóron függő pecsét kinyomata elenyészett; eredetie a közlö gyűjteményében, Páur I.

Next

/
Thumbnails
Contents