Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
onera, ct quelibet grauamina omnium fratrum, et prolium suarum in infrascriptis in se assumpmendo, ab vna, ac Nobilis domina Dorothea, Relicta condam Michaelis de Chorna predicta, ab altéra partibus, personaliter coram nobis constituti, confessi sunt, eomodo, Quod licet inter eosdem racione et pretextu, possessionum et Jurium possessionariorum, ac bonorum prefati condam Michaelis de Chorna, lites et litium processus in presencia magnifici domini Stephany fily Pose de Zeer, Comitis Themesiensis, suscitate fuissent et suborte, Tamen partes predicte ordinacione multorum Nobilium virorum taliter concordassent, concordatosque se retullerunt coram nobis, Quomodo antefatus Blasius de Chorna, directas et equales medietates omnjum possessionum porcionumque et Jurium possessionariorum vtilitatumque earundem, prefati scilicet Michaelis de Chorna vbilibet habitarum, prefate domine Dorothee vita sibi comite, vti et frui permisisset permisitque nostri in presencia, defunctaque prefata domina Dorothea, annotate possessiones porcionesque possessionarie, rursus et iterato, ad prefatum Blasium de Chorna et suos heredes, condescendi et deriuari debeant et tcneantur, In super idem Blasius, possessionem suam Prwsynfalwa vocatam, cum omnibus vtilitatibus, consimiliter, vsque ad vitám ipsius domine dorothee simulcum vno Molendino, in fine omnium molendinorum in possessione Rewkas super fluuio Themes decurrente, dedisset et donasset, promisitque coram nobis, antefatus Blasius omnes lites, et causarum direcciones, tam in curia Regia, quam alias vbiuis, racione Annotatarum possessionum et porcionum possessionariarum contingentes proprys suis laboribus et expensis dirigere et proscqui, ipsamque dominam dorotheam in pacifica possessione earundem conseruare, In reconpensam autem huiusmodi oneris per ipsum Blasium assumpti, prememorata domina dorothea, vniuersas lites et causas, necnon Res patrueles, racione cuiuscumque negocy, inter ipsas partes suscitatas, antefato Blasio per omnia relaxasset, promisit nichilominus annotata domina dorothea omnia Jura et litteralia Instrumenta, factum possessioniun et porcionum possessionariarum prefati condam Michaelis de Chorna, tangentes, erga se habita, eidem Blasio reddere et restituere Annuisset eciam sepefata domina doro-