Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
Albert király, Vitai Lászlónak liű szolgálataiért Somogy vármegyei Horpácson levő birtokrészét az egészben rejlhet'ó királyi joggal uj adomány czimen oda adományozza. Kabol helységében, serege előnyomidásakor, 1439. sept. 12. Reláció ladislai de paloucz Magistricurie Nos Albertus dei gracia, Romanorum Rex, semper Augustus, ac Hungarie Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex et dux Austrie etc, Memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus incumbit vniuersis, Quod nos pensatis fidelitatibus et fidelium seruiciorum meritis fidelis nostri ladislai fily condam Michaelis, de Wythya, per ipsum maiestati nostre, et sacre eiusdem Regni nostri Hungarie Corone, Juxta sue possibilitatis exigenciam, exhibitis et impensis, Quandam porcionem possessionariam in possessione Horpach vocata, in Comitatu Symigiensi, existente, habitam, in cuius pacitico dominio, Idem Ladislaus, se adudum perstitisse, persistereque asserit eciam de presenti, Noue nostre donacionis titulo, Item Totum et ömne Jus nostrum Regium, si quod tam in eadem porcione possessionaria, apud manus prefati Ladislai, vt dicitur habita, quam in alys porcionibus possessionarys, in prenarrata possessione Horpach, apud manus Nobilium domine, Elene, filie Vrbani de Ozthopan, ac puelle Katherine, filie Nicolai Berthok de Dawoth, necnon Thome kopaz, Petri Jonas, ac Galli fily ladislai, et aliorum Nobilium, de predicta Horpach, tamquam Jurium nostrorum Regalium celatorum, sub taciturnitatis silencio vti asseritur existentibus haberemus, et nostram qualitercunque concernerent maiestatem, simulcum cunctis ipsarum vtilitatibus et pertinencys quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, fenetis, Siluis, Nemoribus, Montibus, vallibus, vineis, et vinearum promontorys, aquis, fluuys, aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, ac generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad huiusmodi porciones possessionarias et Jus nostrum