Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

Reláció Emerici fily Wayuode de Marczaly Nos Albertus dei gracia Romanorum Rex semper Augu­stus ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc Rex, et Dux Austrie etc. Memorie commendamus, tenore presencium signi­ficantes, quibus expedit vniuersis, Quod nos tum adnonnullo­rum fidelium nostrorum humilime supplicacionis instanciam, per eos, nobis, propterea porrecte, Tumetenim sicuti Regie sublimitati, interest prouidere, et interris suo principatui sub­iectis, pax et securitas cunctis prebeatur, malefactorum autem et nociuorum hominum peruersitas et iniquitas deleatur, Ju­stique et Innocentes, victuum suorum necessaria, Juste acqui­rentes pace fruantur, sub proteccione, principis gloriosi, Sic nonminus attentis, et consideratis íidelitatibus, et fidelium ser­uiciorum meritis, fidelis nostri, Ladislai fily Michaelis de Wy­thya, per ipsum, nostre maiestati, Juxta sue possibilitatis exi­genciam exhibitis et impensis, eidem Ladislao filio Michaelis, suisque heredibus et posteritatibus vniuersis, de plenitudine nostre Regie potestatis, et excerta sciencia nostre maiestatis, Id duximus Annuendum plenamque facultatem et potestatem dandum et attribuendum vt interritorys vniuersarum posses­sionum suarum, in quibuscumque Comitatibus habitarum, Pati­bulum, rotas pálos, ac aliorum tormentorum genera erigere vniuersosque fures, latrones, vispiliones, domorum incensores, homicidas, aliosque quoslibet malefactores, intra metas dicta­rum possessionum eorum, in publicis et manifestis sceleribus criminosis actibus deprehensos, in personis detinere, et deten­tos Justo equitatis tramitte Judicare, ac secundum ipsorum demerita, et publici eriminis facinora prout Juri videbitur ex­pedire, laqueis suspendere, rotare, decolare incinerare, Alys penis condignis feriri et necare, omniaque alia, et singula, que in premissis Juxta Regni nostri Hungarie legem et con­suetudinem de Jure fieri consueuerunt facienda, facere, et exercere valeant atque possint, ex presenti nostra concessione, et gracia speciali; Harum nostrarum, quibus Secretum Sigil­lum nostrum, quo vt Rex Hungarie vtimur appensum est, vi­gore et testimonio Literarum mediante, Dátum Bude secundo die festi beati Barnabe apostoli, Anno domini Millessimo Qua­dringentesimo tricesimo Nono.

Next

/
Thumbnails
Contents