Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
dei gracia illustri Regi Hungarie Albensis ecclesie Capitulum, oraciones in domino debitas et deuotas. vestra nouerit celsitudo, quod cum receptis Litteris maiestatis uestre unum ex nobis, misissemus protestímonio, coram quo magister Dominicus homo uester; terras castri Symigiensis, oceupatas indebite, reambulando restitueret, castro antedicto; postmodum ydem homo uester et noster socius, unacum Antalus maiore exercitus dicti castri Symigiensis ad nos reuersi retulerunt quod licet comes Ihonnes filius Isep terram castrensium predicti castri interra Mogorey existentem, eisdem castrensibus, per ipsum magistrum Dominicum hominem uestruin, facta reambulacíone restituí permiserit, sine aliqua contradiccione. Nichilominus tamen, ydem Castrenses, pro quibus dictus Antalus comparuit, eundem comitem Ihonnem, retulissent terram habere, in eadem terra Mogore, hereditariam, mixtim cum terris eorundem adiacentem. quam pacifice, nomine iuris ipsius, eidem comiti Ihonni, coram ipsis reliquissent; dicto Antalus illud idem affirmante. Dátum infesto sancti andree apostoli. Incuius rei testimonium et perpetuam firmitatem, presentes, de mandato domini Regis, dicto comiti Ihonni, dedimus Litterras nostro sigillo communitas. Anno domini. M a. CC°. septuagesimo nono. pridie kalendas. Junj'. Magistro Anthonio decretorum doctore, ecclesie nostre preposito, Myke Cantore, Feliciano Custode, Hectore decano existentes. (igy) Vörös és lila selyem zsinórról függ a pecsét; eredetie Inkey József birtokában Iharos-Berényben F. 1. 4. IV. László király, Mihály és Túrna tornai vár jobbágyokat a királyi szolgák rendjébe iktatja. 1279. Adízlaus dei gracia Hungarie, Dalmachie, Croacie, Rame Seruie Gallície, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentem pagínam inspecturis salutem in omnium saluatore Regie be-