Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

Ladislaus dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame, Seruie Gallicie Lodomerie Cumanie Bulgarieque Rex. Omni­bus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore ; Licet Regalis pietas manum munificam por­rigere debeat vniuersis, illos tamen principaliori debet prose­qui munere et fauore, quorum experta probitas, laudata est in prosperis et in aduersis, ut aly eorum exemplis invitati, ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad uniuersorum tam presencium, quam posterorum noticiam harum serie vo­lumus pervenire, Quod attendentes fidelitates, et meritoria ob­sequia, seu multiplices famulatus, magistri Nicolai fily comitis Nicolai fidelis nostri, que domino Stephano, illustri regi Hun­garie patri nostro karissimo clare recordacionis, exhibuit et impendit, quia cum Boemorum Rex prius patris nostri et post modum noster inimicus capitalis, confinia regni nostri, de parte Posoniensi introire uelle diceretur, et ad id sciendum et ui­dendum, ipsum magistrum Nicolaum, ipse páter noster cum quibusdam fidelibus iuvenibus domus sue transmisisset, idem magister Nicolaus, ut solita sue fidelitatis opera, laudabiliter exerceret, casum mortis non formidans, velut leo intrepidus in médium astantis aciei irruens, quemdam militem ipsius Re­gis Boemorum captiuauit. Insuper cum quidam teotonici na­uigio transirent, ad inferendum horninibus ipsius patris nostri nocumentum, ipse magister Nicolaus, eosdem nauigantes telo­rum uelocitatibus impediens, quamplures interemit ex eisdem ; Item quendam teotonicum ex acie ad certamen contra ipsum pro­cedentem captiuauit, vitám eiusdem capitali sentencia finiendo. Item cum idem Boemorum Rex in portu saar supra Mosonium contra eundem patrem nostrum transitum facere uoluisset, pro­cedens magister Nicolaus, una cum Ladislao fratre suo, et alys fidelibus iuuenibus eiusdem patris nostri, conti'a molem exercitus dicti Regis Boemorum transmissus, cum militibus ipsius Regis Boemorum dimicando laudabiliter, quamplures ex eisdem interemit, Item cum castrum nostrum Jauriense, per homines eiusdem Regis Boemorum, captum fraudulenter ex­titisset, et ad obsidendum ipsum castrum Joachinum magistrum tauarnicorum nostrorum dilectum et fidelem nostrum, trans­misissemus, ipse magister Nicolaus et Ladislaus fráter eius

Next

/
Thumbnails
Contents