Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
lok vocata, in Comitatu Hewesiensi existente adiacentem, modo apud manus Nobilium Gaspar et Balthasar filiorum Egregy condam Blasy de Zolath pro ducentis florenis auri titulo pignoris habitam, Simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet, Terris scilicet arabilibus cultis et incultis, Agris Pratis, pascuis Campis fenetis Siluis, Nemoribus Montibus vallibus vineis vinearumque promontorys, aquis fluuys piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis Generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quouis nominis voeabulo vocitatis, ad eandem de Juri et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, Memorato Magistro Alberto de Bellyen, ac Petro eiusdem filio ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis dedissent donassent et contulissent Immo dederunt donauerunt et contulerunt Coram nostra personali presencia prenotata, Jure perpetuo et irreuocabiliter tenendam possidendam pariter et habendam, Tali modo talique condicione mediante, Quod Idem Magister Albertus predictam poreionem possessionariam in predicta possessione Thyzazalok habitam de manibus prenotatorum Gaspar et Balthasar de Zolath, pro premissis ducentis florenis auri proprys suis pecunys, nomine prefatorum Johannis francisci et Emeriei Orzag, Juris ordine vei aliter redimere debeat atque teneatur, hoc nichilominus adiecto, Quod si diuino volente Judicio cuius nutu cuncta Reguntur, prelibatum magistrum Albertum, ac Petrum eiusdem filium, heredibus masculini Sexus deficere contingeret, extunc predicta porcio possessionaria in iam dicta possessione Thyzazalok habita, rursus in prelibatos Johannem ac franciscum et Emericum Orzag ipsorumque Emeriei et francisci Orzag heredes, quo ad proprietatem deriuari et condescendi debeat deuolutaque et redacta habeatur eo facto, verum tamen ydem Johannes ac franciscus et Emericus Orzag, eandem de manibus filiarum ipsius Magistri Alberti ac vxoris sue non aliter nisi prius persoluta ipsa summa ducentorum florenorum auri, pro qua vt prefertur, Idem Magister Albertus eandem poreionem possessionariam de manibus prenotatorum Gaspar et Balthasar de Zolath redimere debebit exeipiendi habeant facultatem, Harum nostrarum quibus Sigillum nostrum quo vt