Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

ydem sibi Nonnullis In Negocys suis expediendis prompta solieitudine et Integerrima constancia, adesse pariter et pro­desse sepenumero studuissent. Tum igitur harum Intuitu. Tum vero pro illis Sexingentis florenis auri Quos ipse Magister Stephanus a prefatis Michaele et francisco Ethele Necnon Ge­nerosa Domina potenciana consorte eiusdem Michaelis ad cer­torum Negociorum suorum. In Transacta potissime sedicione Rusticana expedicione Leuasset et accepisset Totalem poreio­nem suam possessionariam In possessione Karthal appellata. In comitatu Newgradiensi existente habitam alias per Maies­tatem Nostram per defectum seminis Nobilis condam Nicolai fily olim Emeriei Chwda de Bodon prelibato Magistro Stephano exigentibus meritorys eiusdem seruic} fs In perpetuum dona­tam et Collatam, deindeque per formám concordie, cum No­bile domina Sophia filia eiusdem condam Emeriei Clnvda consorte scilicet Magistri Nicolai de Mylethyncz, pretextu Bo­norum et Quorumlibet Jurium possessionariorum predicti con­dam Nicolai Chwda per ipsum Magistrum Stephanum facta atque celebrata sibi deuentam pariter et Relictam. Simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinencys Quibuslibet, terris sci­licet arabilibus cultis et Incultis, agris, pratis pascuis campis fenetis siluis Nemoribus Montibus vallibus vineis vinearumque proMontorys, aquis fluuys, piscinis piscaturis Aquarumque decursibus, Molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet vtilitatum et prouentuum pertinenciarumque sua­rum Integritatibus Q.uouis Nominis vocabulo vocitatis ad ean­dem poreionem possessionariam de Jure et ab antiquo spe­etantibus pertinereque debentibus. Memoratis Michaeli ac francisco ethele ac domine potenciane Michaelis consorti ipso­rumque heredibus et posteritatibus vniuersis dedisset donas­set, et Iuscripsisset Jure perpetuo et Irreuocabiliter Tenendam possidendam pariter et habendam Nil Juris. Nilve proprieta­tis et dominy prefatus Magister Stephanus. pro se vei dictis filys suis aut Eorum heredibus. In pretacta porcione possessionaria In preseripta possessione Karthal. vt prefertur habita per am­plius Reseruando, sed totum et omne Jus suum. Omneque Juris et dominy proprietatem Quod et quam ipse In eadem pro Nunc habuisset vei se aut filios suos prenominatos eciam 26*

Next

/
Thumbnails
Contents