Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
II. Ulászló király uj adománylevele, Zoldynf'ólde (Soprony megye) pusztáról, Nemespnlai Balázs és Dénes részére. Buda, 1513. maj. 13. Nos Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicacionis instanciam per eos pro parte fidelium nostrorum Nobilium Blasy et Dionisy de Nemes pwla maiestati nostre factam Tum vero attentis et consideratis fidelitate et servicys eorundem per eos sacre imprimis huius Regni nostri Hungarie Corone ac deinde Maiestati nostre iuxta eorumdem possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, Totale predium Zoldynfewlde vocatum inter metas possessionum Baronya Chawa Doborna et Harachon vocatarum omnino in Comitatu Soproniensi existencium et habitum In cuius quidem predy pacifico dominio ydem Blasius et Dionisius progenitores suos ab antiquo perstitisse se seque persistere asserunt et de presenti. Simul cum totali et omni Jure nostro Regio, si quod in eodem predio qualitercunque haberemus aut nostram ex quibuscunque eausis vys módis et racionibus concerneret Maiestatem ac pariter cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis fenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontorj's aquis fluvys piseinis piscaturis aquarumque decursibus molendinis et molendinorum locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum eiusdem integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis ab antiquo existentibus premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus memoratis Blasio et dionisio ac per eos Gregorio fratri eorundem de dicta Nemes pwla ipsorumque heredibus et posteritatibus universis, nove nostre donacionis titulo dedimus donavimus et contulimus Immo damus donamus et conferimus Jure perpetuo et irrevocabiliter tenendum possidendum pariter et habendum Salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas in