Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
priuilegia seu libertates preter Jus et reuisionem cause diminuantur aut violentur. ídcirco vsque ad reuisionem eiuscemodj cause pretactum abbatem in dominio percipiendj dicta Tributa sicuti hucusque relinquendum duximus, Mandantes fidelitati vestre firmiter quatenus, Si et in quantum dictus Abbas et ecclesia sua hucusque in dominio percipiendj dicta Tributa extitit, et vos illa hucusque persolueritis, Extunc eciam deinceps inter ea vt prefertur quousque id de Jure inter vos reuidebitur eiuscemodj Tributa eidem Matheo Abbati consequenterque hominibus suis per eum ad id deputatis in locis consuetis dare et persoluere debeatis et teneamini, Quod si vos meliora et pociora Jura super non solucione eiuscemodj Tributorum habere speratis, id Juridice contra ipsum queratis, et per Juris processum contra dictum Abbatem procedatis, et nos libenter faciemus vobis Juxta consuetudinem Regni huius Judicium et Justiciam administrare, interim autem vt prcmissum est nequaquam iustum nobis videtur vt dictus Abbas et Ecclesia sua iustis suis prouentibus priuetur. Aliud igitur nulla racione facere presummatis Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Wesprimj feria quarta proxima post festum beati francisci confessoris Anno domini Millesimo Quingentesimo primo: (P. h.) Eredetie papirra irva, ép állapotban, a pannonhalmi li. ltban XXXI. D. a. őriztetik. Vég hely D. 243. II. Ulászló király, a tapolczai apátnak meghagyja, hogy a szerzet szervezését eszközlö pannonhalmi apátnak mindenben engedelmeskedjék. Buda, 1503. jan. 8. Commissio propria domini Regis. Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc, tideli nostro Religioso fratri Bonauenture ordinis fratrum predicatorum Sancti Dominici Abbati de Thapolcza Salutem et gráciám. Quia nos fideli nostro Venerabili et Religioso fratri Matheo Abbati Sancti Martini SacriMontis pannonié commisimus, vt ipse ordinem Sancti Benedicti vbique reformare et ad