Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

nunc forent nonnulli, qui post mortem ipsius condam domini Cardinalis. vigore certarum litterarum Impignoratoriarum í'reti huiusmodi Summám pecuniarum ab ipso Johanne Nagh et repetere, et medietatem dicte domus sue Pesthiensis, titulo pi­gnoris occupare niterentur, Quare Supplicauit Maiestati nostre idem Johannes Nagh. vt ei circa premissa de remedio proui­dere dignaremur opportuno, Et quia prefatus. condam dominus Cardinalis Agriensis, dicto Johanni Nagh vt promisimus. tanta Summa pecuniarum in suo discessu debitor mansisse dicitur. vt quadrupplum eciam summe mutuate debitum huiusmodi ex­creuisse dinosceretur, Accedit eciam. Quod vniuersa bona eiusdem. condam domini Cardinalis. per mortem eiusdem ad Maiestatem nostram sunt deuoluta, Quo tit. vt si eciam pre­fatus exponens, ipsi domino Cardinali debitor fuisset. ad Ma­iestatem tamen nostram huiusmodi debitum. Jure esset reda­ctum, Obhoc nos. Supplicacione huiusmodi per ipsum Johan­nem Nagh Maiestati nostre porrecta, exaudita, prescriptam Summám Centum viginti ducatorum, tanquam per mortem eiusdem condam domini Cardinalis ad nos Jure deuolutam, Tum consideracione seruiciorum eiusdem Johannis. Tum vero de gracia nostra speciali, Eidem remittendám duximus et Re­laxandam, decernentes. vt a modo prefatus Johannes Nagh. huiusmodi Summa, nunquam censeatur esse obiigatus. Imo remittimus et Relaxamus. decernimusque. presencium per vi­gorem, Quocirca vobis, fidelibus nostris. Magnificis Thome de Dragh. personalis presencie nostre locumtenenti, ac futuro Palatino et Judicicurie nostre vestrasque in Judicatu Vicesge­rentibus, Item Comitibus vei Vicecomitibus ac Juratis et Ele­ctis Nobilibus, Judicibusque Nobilium quorumcunque comita­tuum. necnon Prudentibus et Circumspectis. Judicibus et Ju­ratis Ciuibus. Ciuitatum nostrarum Pesthiensis et Budensis, Cunctis eciam alys Regni nostri Judicibus et Justiciarys Eccle­siasticis videlicet et Secularibus presentibus et futuris. presen­tes visuris. harum serie firmiter precipiendo mandamus, qua­tenus a modo nullus omnino vestrum prefatum Johannem Nagh racione premissorum. Centum viginti Ducatorum per nos eimo­do quo supra graciose. Relaxatarum, Judicare vei vestro astare Judicatui compellere, aut eum vei ad Ipsum pertinentes. in

Next

/
Thumbnails
Contents