Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
I. Mátyás király, nagypadányi Kereky Tamás magszakadta folytán a koronára szállt javait, Karap szigettel együtt Gelyei Péternek és rokonainak adományozza. Buda, 1486. mart. 21. commissio propria domini Regis Nos Mathias dei gracia Rex hungarie Bohemie etc Memorie commendamus, tenore presencium signiticantes quibus expedit vniuersis, Quod nos tum ad preces et suplieacionem fidelis nostri Reuerendi domini Vrbanj electi et confirmatj Jauriensis, Thezauraiy nostri Nobis propterea factam, tum vero pro fidelitate et seruieys fidelis nostri Egregy petri fily petri de Gele, fratris eiusdem, per eum Maiestati nostre, iuxta sue possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis vniuersas possessiones porcionesque et iura possessionaria Nobilis condam Thome Kereky fily Simonis de Naghpadan, in comitatu posoniensi vbiuis existentes et habita, Simulcum quadam insula Karap vocata in eodem comitatu et chawlokewz existente Que superius Memoratj condam Thome Kereky prefuissent, Sed per mortem et defectum seminis, eiusdem. ad nos consequenterque eollaeionem nostram Regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem Regni nostri hungarie consuetudinem rite et legittime deuolute esse perhibentur et redacta Item totum et omne Jus nostrum Regium, si quod in eisdem eciam alias qualitercum haberenms, aut nostram ex quibuscumque causis vys módis et racionibus concernerent Maiestatem, Simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis pascuis campis fenetis, siluis, nemoribus, montibus, vallibus vineis, vinearumque promontorys, aquis fluuys piscinis piscaturís aquarurnque decursibus Molendinis et molendinorum locis generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum Integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis premissis sic vt prefertur stantibus et se Iiabentibus Memorato petro. et per eum Clementj fratri, necnon prefato petro <1P dicta Gele, patri suis ipsorumque heredibus et posteritati-