Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
Reláció piponis de Ozora Themesiensis et Camararum salium regalium Comitis. Nos Sigismundus dei gracia Romanorum rex semper Augustus Ac Hungarie etc dalmacie Croacie etc Rex Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod fidelis noster dileetus Stephanus filius Johannis dicti Pobor de Naghgyereud, nostre maiestatis veniens inpresenciam suis gratuitis et fidelibus obsequys nobis et regno nostro per eundem exhibitis et inpensis humiliter declaratis et in nostre celsitudinis memóriám reductis, quandam possessionem, felsewchey nuncupatam in Comitatu Komaroniensi habitam, que condam Petri de Looth hominis utfertur absque heredum solacio decedentis extitisset Juxta regni nostri consuetudinem ad manus nostras regias deuolutam, per nos sibi et suis fratribus infrascriptis dari et perpetuo conferri postulauit, Nos igitur recensitis et consideratis fidelibus et fidelium seruiciorum preclaris et laudedignis meritis ipsius Stephani quibus ipse nobis in nonnullis nostris et regni nostri negocys et expedicionibus sicuti prosperis sic et aduersis non parcendo rebus suis et persone diligenti studio ac sincere íidelitatis feruore euigilancia, curiosa et laborum instancia assidua studuit et nunc anhelat eo feruencius conplacere infuturum, Et quamquam huiusmodi suas virtutes fidelitates obsequia merita et conplacencias longum foret per singula singillatim explicare et presentibus inserere tediosum, admemoriam tamen futurorum, multa adpauca onerose vitande, multitudinis et prolixitatis gracia restringendo, ac longa ad breuia et modica succincta reducendo presentis epigramatis breui serie duximus aliqua, ex suis gestis meritorys et virtuosis conplacencys, summotenus reserrenda et ediserrenda conpendiose Nam idem Stephanus tempore exercitus nostri in Anno cuius iam octaua instat reuolucio contra Venetos nostros et regnorum nostrorum emulos et Infideles, moti, sub Banderio fidelis nostri grate dilecti, Magnifici Pyponisde Ozora Themesiensis et Camararum salium nostrorum regalium Comitis exinde vt predicimus pronostri regy honoris exaltacione, non parcendo rebus suis et persone diuersis fortune casibus et inrninentibus periculis se exponendo et inter ceteros fideles no-