Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

in persona adherendo, deindeque per nos ad Sanctissimum dominum nostrum Papam Johannem vicesimum tercium in nostra Ambasiata ad Curiam Romanam transmissus , officium tibi imposite Legaeionis eleganter et commendabiliter apud eius­dem Sanctitatem peragendo Postmodum vero ex causa procuran­de vnionis sanete matris ecclesie, que prohdolor multis iam retro annis tripartite scissa extitit et diuisa, quam toto semper de­siderauimus cordis aífectu per ministerium nostri ab altissimo conditore misericorditer reintegrari, et ad vnitatem poni perfe­ctam, similiter nobis per pátriám fori July ad Lombardiam intrantibus vbi primum in ciuitate Laude cum Sanctissimo do­mino nostro Johanne papa XXIII. conuenientes et demum ci­uitatem Cremone cum eodem intrantes, et pluribus ibidem die­bus donec cum eius sanctitate de et super facto Sacri generá­lis Concily in ciuitate Constanciensi celebrandi remansimus bene concordes moram trahentes, tandemque perMarchionatum Montisferrati et Ducatum Sabaudie, ac alias terras dieioni du­cum Comitum et comitatuum, in Aquisgranum pro suscipienda prima Corona Imperiali, quam Largiente nobis misericorditer omnipotente deo gloriosé ibidem suscepimus, ac deinde su­scepta ipsa Corona Imperiali in dictam Constanciam accessuris Laborantibus et proíiciscentibus, nobiscum, malignorum non formidatis insidys sed casibus fortuitis et formidandis periculis tua persona, tuisque rebus sicut prouide, sic caute submissis pergendo, summe íidelitatis studio et votiue sollicitudinis di­ligencia, nobis complacere, teque gratum reddere nisus exti­tisti indefesse, ac in futurum eo feruencius et diligencius red­dere anhelas, quo te et tuos singularibus honorum gracys sencies decoratos, Considerantesque te proinde a nobis pre tuis consortibus prompté debere eligi et attolli, cum tua me­rita nostro sic semper conspectui claruerint vt nostram Regiam beniuolenciam tibi pro tuis benemeritis, premia virtutum et dileccionis prerogatiuam Largiendo, propiciam redderemus et benignam, Et arbitrantes, quod pro laboribus tuorum fidelium seruiciorum tanto tempore per te continuatorum iam fructus eorundem restet tibi colligendi, Nos, licet tu, meritis tuis exi­gentibus hys plura a nobis obtinere merereris, tamen vt tuis

Next

/
Thumbnails
Contents