Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
Jobagionatu castri ferrei oriundi in pluribus expedicionibus quas dominus Stephanus Rex Hungarie páter noster karissimus felicis reeordacionis habuit contra Regem Boemorum ipsius et nostrum inimicum capitalem gratissima seruicia eidem patri nostro et Regno inpenderunt, et postmodum in coníinio Teotonie vnacum magistro Gregorio comite castriferrei dilecto et tideli nostro gratum exhibuerunt famulatum prout idem magister Gregorius per suas litteras nobis intimauit et demum oraculo viueuocis recitauit; et postmodum ipso domino Stephano Rege patre nostro karissimo ad dominum de medio sublato cum ad solium Regium iure primogeniture sublimati fuissemus, et castrum Jauriense per homines Regis Boemorum Capitalis hostis nostri extitisset occupatum, et nos idem castrum de voluntate baronum et nobilium Regni nostri expugnari faceremus Mathey N i c o 1 a u s et Thomas ac Basa supradicti, cementibus báronibus nostris uiriliter dimicarunt, ita quod quidam ex ipsis sagittis balistarum extiterunt wlnerati, quidam vero lapidibus crudeliter sunt percussi, propter quod ydem humiliter supplicando et nobis instantissime postularunt, vt ipsos de Jobagionatu castri exemptos in numerum et cetum nobilium seruiencium Regalium de benignitate Regia transferremus, Nos itaque qui ex officio susscepti Regiminis metiri debemus merita singulorum supplicacionibus ipsorum misericorditer annuentes, iamdictos Mathey Nicolaum Thomam et Basa, ac eorum heredes heredumue suorum successores simul cum terris eorum quas in Gench iure hereditario sine iuris preiudicio alieni dinoscuntur possedisse a Jobagionatu predicti castri ex certa sciencia segregando ob premissorum fidelium seruiciorum remedia, in collegium nostrorum Regalium seruiencium duximus perhempniter transferendos. vt igitur huiusmodi translacionis series, per nos in personis predictorum legitimé facte robur perpetue firmitatis optineat nec temporum processu in irritum redeat presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti Orodiensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri anno Domini M. CC LXX, Tercio, VIto kalendas Augusti. Regni autem nostri anno pri-