Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
tamen inter ipsos pendente, Super quo tidelitati vestre tirmiter precipiendo mandassemus, quatenus vestrum mitteretis hominem protestimonio íidedignum quo presente homo noster infradeclarandus Scita prius premissorum mera veritate euocaret prefatum magistrum petrum contra memoratum magistrum Johannem dictum vrdugh nostrarn specialem in presenciam adterminum conpetentem, racionem de premissis redditurum Litis pendencia siqua foret inter ipsos non obstante, Et posthec omnium premissorum seriem vt tieret expediens cum nomine euocati et termino assignato nostre speciali fideliter rescriberetis maiestati vnde vos mandatis nostris obedire cupientes vt tenemini vnacum Georgio filio Stephani de Ethy homine nostro discretum virum magistrum Nicolaum de vatha concanonicum vestrum adinfrascriptam Inquisicionem et Euocacionem faciendam vestro pro testimonio transmisissetis fidedignum, qui tande exinde advos reuersi vobis concorditer retulissent, quod ipsi die dominica proxima post festum beati Georgy martyris proxime preteritum in Comitatu posoniensi procedendo Abomnibus quibus decuisset et licuisset videlicet nobilibus et Ignobilibus ac abalys cuiusuis status et condicionis dicti Comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et queuis premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuisse resciuisset prout nostre dictum extitisset maiestati, et quemadmodum series Litterarum vestrarum peromnia contineret prescriptarum Scita veritate premissorum, memoratum magistrum petrum filium petri de Zenthgyurgh in porcione sua possessionaria Chutertek vocata contra prelibatum magistrum Johannem, addictas octauas festi Natiuitatis beati Johannis Baptiste nostram specialem euocasset in presenciam racionem de premissis redditurum, litis pendencia siqua foret inter ipsos non obstante; Ad quas quidem octauas prefatus magister petrus per annotatum procuratorem ipsius magistri Johannis in persona eiusdem congruis diebus ipsarum octauarum coram nobis expectatus nostram specialem in presenciam non venit neque misit se mediantibus literis nostris Judicialibus superinde confectis in Judicio agrauari permittendo, postulans prefatus procurator ipsius magistri Johannis eidem exparte memorati magistri petri per nos inpre11*