Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
cia Regia sumpmo fuisset honore sublimandus. aut ingenti remuneracione confouendus; Kos tamen; in aliqualem satisf'accionem commendabilium obsequiorum suorum et effusionis sanguinis sui cum satis ampliora mereretur, de Baronum nostrorum consilio, connuencia et consensu, dedimus sibi et contulimus. ymo restituimus tanquam ius suum hereditarium, villám Sancti Michaelis, in confinio Castriferrei constitutam. cum quadam parua uilla ad illám pertinente ab antiquo Incéd uocata, et omnibus utilitatibus, pertinencys, et appendicys suis, Qastro^scilisfií, terris ; prouentibus, vineis, siluis, fenilibus, aquis. et alys quas liabet uel habuit; vniuersis, inreuocabiliter perpetuo pacifice possidendam. presertim, cum constiterit nobis per prelatos. Barones. et multos nobiles Regni nostri. prenotatam possessionem fuisse, predecessorum dicti Chepani hereditariam. et ab eis esse receptam tempore predicti Bele Regis aui nostri de facto, non de iure. propter quod, non suffragantibus uel precedentibus eius meritis sed sola iuris equitate sibi restituenda fuerat et reddenda. volentes siquidem et Regia auctoritate immutabiliter Statuentes. Yt tam i])se Chepanus quam eius successores, memoratam possessionem totam, in metis antiquis et primis terminorum distinccionibus tanquam suam Hereditariam et effusione multi sanguinis ac commendabili uirtute denuo acquisitam; irreuocabiliter perpetuo possidere ualeant et habere. Ut igitur huiusmodi nostre collacionis seu restitucionis series Robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedieti Orodiensis ecclesie prepositi. aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini. M°. CC°. Lxx°. tereio. y. Nonas July. Indiccione Prima. Regni autem nostri anno primo. Vacante ecclesia Strigoniensi. Venerabilibus patribus Stepliano Colocensi et Ihone Spalatensi Archyepiscopis. Lamperto agriensi. Briccio Chanadiensi. Job Quinqueecclesiensi. Philippo Vaciensi et Comite Neugradiensi. Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario. Thymoteo Zagrabiensi. Lodomerio Waradiensi. Dionisio Jauriensi et Petro Transiluano episcopis. ecclesias deifeliciter gubernantibus. Rolando palatino. Henrico bano tocius Sclauonie. Nicolao Woywoda transiluano et Comite de Zonuk. Egidio Bano de Ma-