Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
Nos Capitulum vesprimiensis ecclesie, damus pro memória Quod comite Eheleo, de Oyka, pro se, et pro Pows Oyka, Stephano et pro Olup, filys suis exuna parte, Stephano filio Stephani de eadem filio videlicet fratris eiusdem comitis Ehelley exaltera, coram nobis personaliter constitutis, concorditer propositum exstitit per eosdem. Quod terram ipsorum hereditariam, in Oyka habitam. a terris cognatorum suorum de generacione eorum, separatam et dinstinctam (igy) permodum pacis et concordie, interse equaliter diuisissent. certis terminis acque metis distingendo. Cuius quidem terre et diuisionis metee sicut eedem partes retulerunt, taliter distinguntur. Quod prima meta incipit a fluuio Thornua ubi prope ipsum fluuium a parte meridionali sunt due metee et inde progreditur directe uersus eandem partém meridionalem, et peruenit ad quandam viam magnam, perquam de villa Lueld itur in villám Oyka, et transsilit ipsam viam, ubi prope eandem viam, mediante latitudine dimidy iugeris sunt due metee; et inde permedium eiusdem Jugeris terre sub quodam colle inarabili tendit uersus orientem ad quendam Riuulum, prope unam siluam et interiacente Latitudine duorum iugerum inter ipsam siluam, pertingit quendam fluuium qui cadit ad fluuium Thornua, ubi sunt due mete exutraque parte ipsius fluuy. et in eodem fluuio uadit uersus meridiem, ad fontem siue originem ipsius fluuy et supra ipsum fontem sunt due mete. et abhinc uergens uersus eandem partém currit per longitudinem uinius (igy) iugeris ubi eciam sunt due mete ; et inde inflectitur parum per uersus orientem, et currens per spácium iactus lapidis uel pauloplus, peruenit ad quandam viam, per quam itur in siluam Bokon, et ibi exutraque parte eiusdem vie sunt due mete. et per eandem viam, uersus meridiem progrediens. uenit usque adterminos silue Bokon, et ibi incapite cuiusdam vallis supra quendam fontem in loco wlgariter Kuachbike uocato, sunt due mete; que separant a silua Bokon prenotata. cursus eciam fluuy incipientis, in predicta ualle Kuachbike uocata, et cadentis in fluuium Thornua abeadem silua Bokon silua videlicet regali terram ipsorum separat et disiungit, ut dixerunt; et sit terminis siue metis ipsius terre terminatis seu distinctis partém eiusdem terre aparte terre generacionis ipsorum exi-