Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

alie due mete deinde directe curritur ad duas metas circa quemdam monticulum existentes et similiter directe abhinc eundo in planicie peruenitur ad duas metas in terra Campe­stri existentes. a quibus terris dirigitur ad linem cuiusdam culte terre ubi eciam sunt due mete exinde tenditur adpup­licam stratam et saliendo eandem sunt due mete super terram campestrem et deinde per terram cultam transit in planiciem et directe iuxta terram Supuna peruenitur adterininos terre Wepsem ubi ipsa terra terminatur. Cuius quidem terre du­calis in omni parte sui latitudo centum sexaginta quatuor amplexuum est iuxta regiam mensuram a metis nobilium de Curuntar usque ad metas terre Tawarnicorum de Chuuz men­surando. sicut per hominem domini Regis et nostrum nobis extitit recitatum. Postmodum eciam Sykusd Centurio et Wz iobagiones Tawarnicorum Regalium. Ihonnes filius Micaelis et Martinus filius Wycha memorati nomine. suo et aliorum omnium Tawarnicorum de uilla Chuuz ab una parte Magister Benedictus et Magister Paulus pro se et pro alys fratribus eorum filys comitis Sister exaltera coram nobis personaliter constituti concorditer retulerunt. quod predicti iobagiones Ta­warnicorum et Tawarnici terram ducalem intra Tawarnicorum de Chuuz mixstim sitam quam dominus Ladizlaus illustris Rex Hungarie proseruieys meritoris predictorum Isak bani Bene­dicti et Pauli magistrorum fratrum suorum contulerat de terra Tawarnicorum de Chuuz separasset et presentibus commeta­neis distinctam subcerta quantitate sicut superius est expressum iuxta mandatum Regium ipsis magistris Benedicto et Paulo et fratribus ipsorum reliquissent in medietate possidendam interram Chuuz et terram ducalem memoratas. positis termi­nis siue metis. Adiecerunt eciam partes quod super solucione sedecim marcarum quas predicti magistri et fratres ipsorum secundum tenorem litterarum. Rolandi palatini super facto dampnorum nomine destruccionum secundum formám compo­sicionis assumpserant persoluendas ipsam composicionem ambe partes reuocantes taliter iterato concordassent. quod predicti magistri et fratres eorum coram nobis eisdem Tawarnicis et iobagionibus Tawarnicorum octo marcas soluere tenentur. Ad­ueniente termino uidelicet in octauis omnium sanctorum ydem 5*

Next

/
Thumbnails
Contents