Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
Heym comes a Szalók nemből Heym mester, Péter, Pál. Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis Salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notieiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nobiles viri de genere Zlouk Magister Heym, Petrus et Paulus fily Comitis Heym coram nobis personaliter constituti super possessionibus suis infra presentibns nominatis diuisionem huiusmodi retulerunt irretractabiliter se fecisse: quod medietas terre eorum in qua est ecclesia Beati Martini de terra Zolouk pariter cum silva Swp uocata et cum minori parte silue Pungurach nuncupate ac terris arabilibus et feneto sub eadem silua Pungurach existentibus prout metis distinguntur, Similiterque medietas terre eorum de terra Tjkoul cum medietate silue Varad dicte existentis supra Scenel, et terra vnius aratri de Kuthus cuius due partes sunt de terra arabili tercia autem pars de silua cesserunt et deuolute sunt, in porcionem Magistri Heym prenotati. — Item terra Wylok a parte orientis iuxta aquam Halagus et non ultra; cum raaiori parte silue Pungurach a parte septemtrionis existente; secundum quod metis distinguitur. et totális terra Thema statute et deuolute sunt eidem Petro perpetualiter et quiete. Medietate porcionis ipsorum de terra Zlouk a parte meridionali sicut metis separatur et totali terra Byhor remanentibus et statutis Paulo memorato; iure perpetuo et pacifice possidendis. Lucrum autem seu utilitatem fori eorum; quod stat et stare debet in Zlouk super terra Pauli memorati; ipsi tres fratres communiter et equaliter possidebunt. — Hac pcna et obligacione interiecta; quod si quis eorum racione diuisionis inter eos adhuc super alys possessionibus faciende uel alia racione quacunque presentem diuisionem retractaverit; fratribus suis eandem diuisionem obseruantibus ducentas marcas soluere teneatur; — Ad hec possessiones siue terras nomine alienatatarum possessionum suarum; quas poterunt acquirere uel habere cedent illi, iuxta terram cuius ex eisdem fratribus fuerint situate et pro eis is penes terram cuius erunt possessio-