Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
Omode Dienes Lothard Henrik comes. Elysabeth dei gracia Regina Hungarie Omnibus tam. presentibus quam futuris harum litterarum notieiam habituris, S alutem in vero salutari. Cum iusticia sit uirtus ius suum vnicuique tribuens, quemlibet fidelem in suis iuribus per eos quibus Regni cedunt Regimina exigente iusticia expedit confoueri et defendi. Proinde ad vniuersorum notieiam tenore presencium volumus peruenire. quod Lothardus filius Omodey noster seruiens ad domini nostri Regis Stephani et nostram accedens presenciam exposuit conquerendo. quod cum dominus. B. quondam Rex karissimus Socer et páter noster, et M. quondam Regina karissima Socrus et mater nostra piarum Recordacionum quasdam terras Beus videlicet et Arpar vocatas in comitatu Jauryensi existentes et iurisdiccioni Reginali pertinentes sibi contulissent in perpetuum, heedem terre pro eo quia idem fidelitates. et seruieia nobis impensurus ad partes ultradanubiales se transtulerat, tempore contencionis et guerre inter eosdem karissimos parentes nostros ab vna parte, ab altéra uero inter dominum nostrum Regem. St. necnon et baronum eorundem emergencium, ablate fuissent ab eodem. et comiti Heydrico filio Dyonisy condonate. Rogans et petens a nobis humiliter. ut dictas terras eidem reddi et restituti facéré dignaremur. Ad ultimum domino nostro Regi St. et nobis eodem Lothardo frequenter supplicante et petente piacúit, quod memoratas terras per Job filium Macha hominem domini nostri et nostrum sub testimonio Capituli Jauryensis fidelium nostrorum quibus super ipso facto nostras direxeramus litteras si conuocatis commetaneis et vicinis non existeret contradictor, sibi restitui faceremus pleno iure. Igitur nos de ipsius í'acti serie receptis litteris prefati Capituli edocte, vt ante i dicte terre conuocatis commetaneis et vicinis ac officiale predicti comitis Heydricy absque quolibet contradictore comparente per Job supradictum coram ipsorum testimonio Lothardo pretaxato fuissent reassignate et restitute; easdem terras i sub eisdem metis et terminis sicut in litteris sepedicti Capituli continebatur, eidem Lothardo et suis heredibus heredum-