Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

existentem, prefato Lothardo, tereiam nichilominus partém vi­delicet ipsius partis meridionalis occidentalem pretacto Omodeo, Item alterius silue scilicet populorum wlgariter Nyarerdeu dicte partém aplaga occidentali existentem prenotato Lothardo, aliam autem partém eiusdem scilicet mediam pretacto Stephano, tereiam vero partém iam dicte silue videlicet aparte orientali existentem, prelibato Omodeo statuissent et commisissent, Hoc tamen expresso, quod quia ipsi Omodeus et Lothardus exhibicione quarundam litterarum nostrarum priuilegialium quasdam possessionarias porciones in dictis possessionibus Warkun et Nepekarcha vocatis existentes se ipsos, ac Ni­colaum fratrem eorum, pro triginta marcis denariorum lato­rum Wyennensium afilys Pauli dicti Zech de Zerechen emisse et comparasse coram ipsis declarassent, Ideo idem Stephanus dictis Omodeo et Lothardo pecuniali solucione quo ad suam porcionem de predictis triginta marcis satisfecisset, Demum possessionem Buus a parte aquillonary fluui Chylh existentem talimodo diuisissent, quod quinque sessiones Jobagionum in linea aparte orientali existenti, videlicet aparte dicti fluui Chelz prelibato Lothardo, et alias quinque sessiones in eadem linea in medio, Omodeo, et similiter quinque sessiones Joba­gionum in dicta linea vsque domum Mychaelis dicti Soky prelibato Stephano, Item in alia linea aparte occidentali ha­bita quinque sessiones penes Curiam ipsius Stephani pro pro­pria habitacione eiusdem aptam adiuncta sibi sexta sessione videlicet, iam dicti Mychaelis dicti Soky prelibato Lothardo, et in medio eiusdem linee sex sessiones Jobagionales prefato Stephano, residue vero sex sessiones Jobagionum in eadem linea predicto Omodeo cum omnibus earundem vtilitatibus et pertinencys cessissent et ipsis easdem statuissent^/ocum siqui­dem sessionalem predicti Stephani in eadem Beus existentem, in qua nune propriam facérét residenciam, eidem reliquissent, dehinc aliam possessionem similiter Beus vocatam a parte meridionali ipsius fluui Chelz existentem, hoc modo diuisis­sent, quod in linea penes eundem fluuium existenti, septem sessiones Jobagionum aplaga orientali eiusdem linee exi­stentes dicto Stephano, alie vero similiter septem sessiones Jobagionum in medio eiusdem linee habite pretacto Omodeo,

Next

/
Thumbnails
Contents