Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

tam villám Papuch accessissent ibique accedendo prelibata No­bilis domina in eorum presencia sana mente Libera quoque voluntate confessa extitisset, quod licet ipsas quasdam duas suas possessiones seu possessionarias porciones Gelse, et Kysmezadov totaliter, cum (quodam) ambitu in Comitatu Ca­striferrei existentes Excellentissimo Principi Domino Ludovico Dei gracia Regi Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. Domino nostro, mediantibus alys Literis nostris priuilegialibus exinde confectis pro sexingentis florenis aureis sibi persolutis vendi­disset tamen quia eedem possessiones in Lite nune existerent, ex eoque pro eisdem sexingentis florenis aureis, quousque easdem possessiones a processibus Litigionarys ad plenam li­berare valebat, et expedire, et in pacificum, domínium dietum Dominum nostrum Regem intromittere, quasdam duas posses­siones suas Pali vocatas in Comitatu Soproniensi existentes nobili viro magistro Nicolao filio, Ladislai de Mezewlak ca­stellano veteris Bude pro eisdem sexingentis florenis aureis impignorasset, et obligasset, prout eciam honorabilis vir do­minus Stephanus Prepositus Ecclesie sancti Salvatoris de dicta Papuch socius et Concanonicus noster in medionostri conse­dendo, hinc allegacionem pro predicta domina facere con­sensum prebuisse asserunt, et assensum tali modo, ut si pre­dictas possessiones dicta nobilis domina a processibus, seu gravaminibus litigionarys liberare, et expedire valeret, extunc predictas duas possessiones Paly vocatas absque strepitu Judicy annotatus magister Nicolaus remittere, et resignare teneatur Domine, et Preposito antedietis, ubi autem juridiee dictas possessiones Gelse et kismezadow expedire, et liberare ne­quiret, tunc medio tempore ipsa nobilis domina, et ipsa de­eessa seu de medio sublata prepositi pro tempore constituti, contra omnes impedire volentes predictum Magistrum Nico­laum filium Ladislai de Mezewlak Castellanum veteris Bude in dominio pacifico prelibatarum duarum possessionum Pali vocatarum eonservare assumpsisset, sicuti Dominus Stephanus Prepositus assumpsit nostri in presencia tamdiu, quousque predictos sexingentes florenos aureos persolveret, (et exhi­beret) estimacione aliquali Magistro Nicolao sepedicto, nnne dictas possessiones Pali vocatas predicta nobilis domina, aut

Next

/
Thumbnails
Contents