Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

Eredetie hártyán a győri kápt. o. lt., a pápóczi prépostsági iratok között A. 2. 3. alatt. Ráth K. 100. I. Lajos király, Pati János nejét Mesteri Katát, az atyjáról maradt Mester, Bekény és egyéb birtokokra nézve jiusitja. Vi­segrád, 1366. febr. 2. Pati János Mesteri Herrand János. Móricz Kata (Pati János). Reláció magistri Symonis fily Mauricy Nos Lodouicus dei gracia Rex Hungarie, Memorie com­mendantes presencium tenore significamus quibus expedit vni­uersis, Quod nos considerantes fidelitatum et fidelium serui­ciorum merita Johannis fily Johannis Nobilis de Pot, que idem in nostris et regni nostri seruieys, negocys et processibus oportunis specialiter autem nunc in expugnacione et Obten­cione Ciuitatis Bodoniensis et subiugacione regni Bulgarie Jure geniture nobis debiti quod per manus alienas diebus diu­tinis occupatum detinebatur, cura diligenti sagacitate virtuosa et agilitate virili toto sui conaminis zelo laborando seque ca­sibus fortuitis exponendo nostro culmini nostreque sacre Co­rone regie exhibuit et inpendit Nobilem Dominam Katych nuncupatam filiam condam Mauricy fily Herrand de Mester hominis ut sine prolis masculine solacio defuncti vxorem sci­licet prefati Johannis fily Johannis in possessionarys porcioni­bus quondam dicti Mauricy patris sui videlicet in possessioni­bus Mester predicta et Beken vocatis in Comitatu Castriferrei sitis et alias vbilibet in regno nostro existentibus quibusuis nominibus voeitentur olym ipsum Mauricium proprie tangen­tibus de plenitudine potestatis regie et gracia speciali prefe­cimus instituimus et creauimus verum heredem et legittinium successorem ac ipsi nobili domine Katych dictas porciones possessionarias suas paternas cum omnibus earum vtilitatibus

Next

/
Thumbnails
Contents