Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
ceps Salernítanus, et honoris, ac Montis sancti An geli Dominus. Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, presencium notieiam habituris, salutem in Omnium saluatore. Grata subditorum obsequía gi-ata debent premia reportare, vt qui fideles sunt, fideliores existant, et Ceteri eorum exemplo ad íidelitatis opera deuocius íncitentur. Proinde ad vniuersorum notieiam harum serie volumus peruenire. Quod magister Alexander, filius Alexandri de Kuchk dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, propositis et declaratis sue íidelitatis seruieys, que nostre maiestati impendit, quasdam terras, seu possessiones vduornicorum et Castrensium nostrorum, ac quorundam aliorum condicionariorum Regalium NogEcb, et Paznan vocatas in Comitatu Jauriensi existentes, asserendo easdem ad nostram collacionem pertinere, pro suis fidelibus seruieys, a nobis sibi dari, et conferri perpetuo postulauit, verum quia de qualitate et quantitate earundem possessionum, nobis veritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo ecclesie Jauriensi nostris litteris dedimus in mandatis, vt cum Andrea de Molnári, vei Jacobo filio Johannis de Telekus homine nostro,hominem eorum pro testimonio transmitterent fidedignum, coram quo idem homo noster predictas possessiones NogEch et Paznan, conuocatis commetaneis, et vicinis suis, sub hysdem metis, et terminis quibus per condicionarios nostros existerent limitate, et possesse, statueret easdem prefato magistro Alexandro perpetuo possidendas, si non fieret contradictum, contradictoribus vero si quid fierent, ad nostram presenciam legittime euocandis. Quod quidem Capitulum demum nobis seripsit in hec verba. Excellentissimo Domino suo Karolo dei gracia Illustri Regi Hungarie, Capitulum ecclesie Jauriensis, oraciones in Domino debitas et deuotas, Literas vestre Maiestatis onmi recepimus cum honore vt tenemur, hunc tenorem continentes. Karolus dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo ecclesie Jauriensi Salutem et gráciám. Noueritis quod magister Alexander filius Alexandri de Kuchk dilectus et fidelis noster, ad nostre Maiestatis presenciam accedens, sueque íidelitatis obsequia nobis in pensa proponens, et declarans, quasdam terras, seu possessiones vduornicorum et Castrensium nostrorum ac quorundam aliorum condiciona-