Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
Nos Capitulum Wesprimiensis ecclesie Damus pro memória. quod cum secundum continenciam priorum litterarum nostrarum memorialium, comes Stephanus filius Stephani de Oyka, Choka filio Symonis, Paulo Mauricio, et Petro filys Benedicti de Achad, pro quibus et exquibus ydem Choka et Paulus conparuerunt in octauis beati Martini confessoris racione mortis eiusdem Benedicti de viginti sex marcis sedecim marcas coram nobis soluere debuissent — aducniente ipso termino dictus Stephanus ipsas sedecim marcas non soluit, sed litteras domini Regis nobis túlit tenorem huiusmodi continentes. K. dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo ecclesie Wesprimiensis, salutem et gráciám. Cum Stephanus filius Stephani de Oyka sit ad presens in maxiina paupertate constitutus, sicut nobis euidenter extitit manifestum. et solucionem sedecim marcarum, quam in octauis beati Martini confessoris proxime uenturis Choka filio Symonis et Paulo filio Benedicti ac fratribus suis in vestri presencia facere tenetur adpresens soluere nequeat fidelitati vestre requirentes mandamus. quatenus. ipsam solucionem sine iudicy grauamine adoctauas medy quadragesime proxime venturas debeatis prorogare. intuitu nostre dileccionis et peticionis obrespectum facere nullatenus debeatis. Dátum Bude secundo die festiuitatis beati Martini confessoris. Anno domini M°. CCC n. XII 0. Dátum per nos. sexto die termini prenotati. Anno prenotato. Kiviil: Contra Choka et filios Benedicti de Achad pro Stephano filio Stephani de Ayka. Eredetie bőrhártya-szeletre irva, ép állapotban a Thaly cs. levéltárában Csepen őriztetik. A kivül rányomott pecsétnek csak nyoma látszik. Véghely D. 80. A veszprémi káptalan előtt, Ajkai István, Acsádi Csóka és Pál megjelenvén, nevezett Acsádiak, Acsádi Benedek megöletéseért Ajkai István által fizetendő 26 márkát rokoni szeretetből 7 márkára szálliták le. 1813. jan. 21.