Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

filio Chaba fratris sui ab una parte, Comes Onth, Nicolaus et Dominicus fily eiusdem; Item Nicolaus et Johannes fily Pauli fily Heym prose et pro Bartholomeo fratre eorum, ac Domi­nicus filius Heym prose et pro Johanne fratre suo uerbaliter nccnon Ladislao similiter fratre suo cum sufficientibus litteris proeuratorys Conuentus Monastery Symigiensis datis per ipsum Ladislaum, — Item ydem Comes Onth et fily sui, ac prescripti nobiles de Zolouk., pro dyönisio et Stephano ac alys filys Petri, necnon Petro filio Heym, fily Henrici, nobi­les de genere Zolowk. ab altéra coram nobis personaliter con­stituti, idem Comes Onth et fily sui ac predicti nobiles de Zolovk eonfessi sunt viuauoce, Quod terram eorum a Dyo­nisio filio Petri iusto titulo empcionis vti dicebant habitam atque possessam. Item iuxta eandem terram Dyonisii quan­dam terram de terris eorum hereditariis . etis presentibus inferius insertis ab alys terris eorum he­reditarys distinctam Comiti Demetrio et Nicolao filio Chaba fratris sui et suis heredibus hereditario jure et dileccione con­sanguineitatis dedissent et contulissent perpetuo et irreuoca­biliter possidendas tenendas pariter et habendas. — Metas autem super facie ipsarum duarum porcionum . . . . o de Kezw homine nostro idem Comes Demetrius ac prefati Nobiles de Zolouk infrascripta loca in hunc modum dixerunt erexisse: Widelicet prima meta ut incipitur in Mon­ticulo Bánd ad magnam viam a parte Septemtrionali, que du­cit in uillam Zolouk. Item iuxta aquam Halagus a parte oc­cidentali due mete. — Item iuxta eandem Halagus ab aqui­lone due mete erecte in loco veterum metarum. Item ab aqui­lone super vnum dumum silicis due mete. Item iuxta finem quorundam iugerum terrarum arabilium prope ipsum dumum vna Meta. — Item super quendam monticulum circa quosdain dumos wlgariter Veresharost nuncupatos due mete. — Item iuxta quendam dumum silicis a parte orientali vna meta, que separat a terra uille Petend. Item iterum iuxta quendam du­mum Cinis due mete meridie que distingunt de uilla Wylak. — Preterea ecclesia beati Martini de Zolok communis est ipsi Comiti Demetrio et Nicolao filio Chaba sicut vni de ge­neracione ipsorum, prout coram nobis personaliter fuerunt

Next

/
Thumbnails
Contents